라틴어 문장 검색

Caesaris consulibus redditis aegre ab his impetratum est summa tribunorum plebis contentione, ut in senatu recitarentur;
(카이사르, 내란기, 1권 1:2)
etiam libros totos et senatui recitauit et populo notos per edictum saepe fecit, ut orationes Q. Metelli 'de prole augenda' et Rutili 'de modo aedificiorum,' quo magis persuaderet utramque rem non a se primo animaduersam, sed antiquis iam tunc curae fuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 89장 2:2)
receptaque ad se prope omnium officiorum cura, cum patris nomine et epistulas ipse dictaret et edicta conscriberet orationesque in senatu recitaret etiam quaestoris uice, praefecturam quoque praetori suscepit numquam ad id tempus nisi ab eq.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 6장 1:3)
quo autem die Cassi litterae victrices in senatu recitatae sunt, datae Nonis Octobribus, eodem meae tumultum nuntiantes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 4:5)
ex iis litteris, quarum ad me exemplum misisti, quas in senatu recitari voluisti, sic intellexeram, permultos a te milites esse dimissos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 3 2:1)
Ab his longe divorsas litteras Q. Catulus in senatu recitavit, quas sibi nomine Catilinae redditas dicebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 34장6)
litterae Adherbalis in senatu recitatae, quarum sententia haec fuit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장2)
priores ex Sicilia T. Otacilii propraetoris in senatu recitatae sunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 274:1)
eodem tempore ex Sicilia litterae Marci Marcelli de postulatis militum qui cum P. Lentulo militabant in senatu recitatae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 67:1)
cum aegre in curiam perventum esset, multo aegrius summota turba, ne patribus misceretur, litterae in senatu recitatae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 743:1)
dum haec consules diversis regionibus agunt, censores interim Romae M. Livius et C. Claudius senatum recitaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 510:1)
litterae deinde in senatu recitatae sunt Q. Minucii praetoris, cui Bruttii provincia erat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 123:1)
hoc consensu patrum accensi M. Marcius Sermo et Q. Marcius Scilla, tribuni plebis, et consulibus multam se dicturos nisi in provinciam exirent denuntiarunt, et rogationem, quam de Liguribus deditis promulgare in animo haberent, in senatu recitarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 215:1)
Tiberius quae in Silanum parabat quo excusatius sub exemplo acciperentur, libellos divi Augusti de Voleso Messala eiusdem Asiae pro consule factumque in eum senatus consultum recitari iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 68장1)
nam C. Lucique casu non adeo fractus, de filia absens ac libello per quaestorem recitato notum senatui fecit abstinuitque congressu hominum diu prae pudore, etiam de necanda deliberauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 65장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION