라틴어 문장 검색

Et concurrit omnis mulier Israel, ut videret eam, et benedixerunt eam et fecerunt ei chorum de se. Et accepit thyrsos in manibus suis et dedit mulieribus, quae secum erant.
이스라엘의 모든 여자가 유딧을 보러 달려와서 그를 축복하고, 그들 가운데 몇 사람은 유딧을 위하여 춤을 추었다. 유딧은 잎이 무성한 가지들을 가져다가 자기와 함께 있는 여자들에게 나누어 주었다. (불가타 성경, 유딧기, 15장12)
Subiecti senio non deflorata iuuentus Formarum, formas semper facit esse puellas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:5)
nam proxuma nocte vidi quendam de sacratis, linteis iniectum, qui thyrsos et hederas et tacenda quaedam gerens ad ipsos meos Lares collocaret, et occupato sedili meo religionis amplae denuntiaret epulas.
(아풀레이우스, 변신, 11권 27:5)
Corpore (inquit) pectoreque undique obeso ac Mente exsensa tardigenuclo Senio obpressum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 4:2)
Propter quod thyrsos et ramos virides, adhuc et palmas habentes, hymnos tollebant ei, qui prosperavit mundari locum suum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장7)
cum sorte remota contingat senio gravitas viresque iuventae, utraque te cingit propriis insignibus aetas.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:209)
par et finitimis luctus, frustraque Lyaei non defensuros implorat Lydia thyrsos.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:178)
quales Aonio Thebas de monte reversae Maenades infectis Pentheo sanguine thyrsis, cum patuit venatus atrox matrique rotatum conspexere caput, gressus caligine figunt et rabiem desisse dolent.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:295)
hoc si Maeonias cinctu graderere per urbes, in te pampineos transferret Lydia thyrsos, in te Nysa choros;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:361)
ebria Maeonius firmat vestigia thyrsus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:8)
Qui volet frequens et dispositum arbustum paribus spatiis fructuosumque habere, operam dabit, ne emortuis arboribus rarescat ac primam quamque senio aut tempestate afflictam submoveat, et in vicem novellam sobolem substituat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 1:3)
hi, quia senio sunt effeti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 1:3)
ipsa crine fluxo thyrsum quatiens, iuxtaque Silius hedera vinctus, gerere cothurnos, iacere caput, strepente circum procaci choro.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장7)
talis enim iactatis, ut quisque canem aut senionem miserat, in singulos talos singulos denarios in medium conferebat, quos tollebat uniuersos, qui Venerem iecerat.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 71장 2:6)
pro potione sumebat perfusum aqua frigida panem aut cucumeris frustum uel lactuculae thyrsum aut recens aridumue pomum suci uinosioris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 77장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION