-
Quemadmodum enim in civilibus ingenium cujusque, et occultus animi affectuumque sensus, melius elicitur, cum quis in perturbatione ponitur, quam alias:
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:14)
-
vitae prolongationem, senectutis retardationem, dolorum levationem, naturalium defectuum reparationem, sensuum deceptiones, affectuum ligationes et incitationes, intellectualium facultatum illuminationes et exaltationes, substantiarum transmutationes, et motuum ad libitum roborationes et multiplicationes, aeris impressiones et alterationes, coelestium influentiarum deductiones et procurationes, rerum futurarum divinationes, remotarum repraesentationes, occultarum revelationes, et alia complura pollicitando et ostentando.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:4)
-
"vult enim esse substantiam inter mortalem inmortalemque, id est inter corpus et spiritum mediam, terreni ponderis et caelestis levitatis admixtione concretam, ex qua monet etiam nos amorem informari et inlabi pectoribus humanis et sensum movere et adfectus fingere et ardorem cupiditatis infundere."
- (미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:28)
-
quibus, crescente religione et spiritalium studiorum parilitate, accedente etiam maturioris aetatis gravitate et spiritalium sensuum illuminatione, purgatiori affectu ad altiora, quasi e vicino conscendant;
- (DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:5)
-
Bonitatem eo sensu accipio ut sit affectus qui hominum commoda studeat et bene velit, quam eandem Graeci philanthropiam vocant.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:2)
-
Ita natura mentibus humanis, ab ipso exordio amicitiae et caritatis impressit affectum, quem interior mox sensus amandi quodam gustu suavitatis adauxit.
- (DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:31)
-
intellectus et affectus,alii vero dicuntur sensus corporei, qui sunt quinque, videlicet:
- (ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 2:20)
-
Primus igitur motor ad pacem a rege vestro petendum iste (quem diximus) est affectus, et cordis sui sensus genuinus.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 17:10)
-
Atheismus non prorsus convellit dictamina sensus, non philosophiam, affectus naturales, leges, bonae famae desiderium.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:7)
-
cum sit autem omnis actio, ut dixi, in duas divisa partes, vocem gestumque, quorum alter oculos, altera aures movet, per quos duos sensus omnis ad animum penetrat adfectus, prius est de voce dicere, cui etiam gestus accommodatur.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 161:1)
-
periturus melior sensus est, si ad dimicantis referatur affectum:
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4081)
-
at cum ipsos loqui fingimus, ex quoque trahitur adfectus Non enim audire iudex videtur aliena , sed sensum ac vocem auribus accipere miserorum, quorum etiam mutus aspectus lacrimas movet;
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 43:5)
-
inesse enim necesse est in eo, qui ita sit affectus, et firmitatem animi nec mortem nec dolorem timentis, quod mors sensu careat, dolor in longinquitate levis, in gravitate brevis soleat esse, ut eius magnitudinem celeritas, diuturnitatem allevatio consoletur.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 52:3)
-
et, sicut amantes de forma iudicare non possunt, quia sensum oculorum praecipit animus, ita omnem veritatis inquirendae rationem iudex omittit occupatus adfectibus;
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 80:2)
-
Quo etiam sensu si solitudinem accipias, quicunque natura et genio suo ab amicitiis abhorret, huiusmodi affectum a bruto magis quam ab homine mutuatur.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:12)