라틴어 문장 검색

Datum insipientis non erit utile tibi, oculi enim illius septemplices sunt:
미련한 자의 선물은 너에게 아무 도움도 되지 못한다. 억지로 내놓는 인색한 자의 선물도 이와 같으니 그의 눈은 일곱 곱절의 보상을 바라고 있기 때문이다. (불가타 성경, 집회서, 20장14)
Oculi enim illius septemplices sunt."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 28:8)
Conditur vero scientia saporevirtutum et ad sapientiam reducitur, ut per eam reducatur actus hominum adsaporem rationis et salsedinem justitiæ et juris præceptorum dulcedinemduobus modis, videlicet locutione septemplici et etiam virtutis exercitiotriplici.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 7:2)
Maximum enim lucrum est ex hoc sibi et Deo servire et itaprædictis inspectis diligenterque cognitis, tali septemplici locutione actriplici virtutis exercitio possumus scientiam nostram sapore virtutumcondire ac per sapientiam nostram omnes actus hominum ad nos confluentiumreducere quippe saporem rationis et salsedinem justitiæ ac dulcedinempræceptorum juris.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 26:7)
Praeter eos autem, qui fortuita pereunt morte, alii dirumpuntur suffossis alvis mollibus serratis ferarum dorsualibus cristis, quas delphinis similes nutrit fluvius ante dictus, alii exitio intereunt tali.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 18:1)
Contra animosius Persae sagittarum volantium crebritate, conspectum sui rapiebant oppositis, quos elephanti tardius praecedentes, magnitudine corporum, cristarumque a horrore, pavorem iumentis incutiebant et viris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 11:1)
Ad hoc igitur dehonestamentum honorum omnium ludibriose sublatus, et ancillari adulatione, beneficii allocutus auctores, opesque pollicitus amplas et dignitates, ob principatus primitias, processit in publicum multitudine stipatus armorum, signisque sublatis erectius ire pergebat, circumclausus horrendo fragore scutorum, lugubre concrepantium, quae metuentes ne a celsioribus tectis, saxis vel tegularum fragmentis conflictaretur, densius ipsis galearum cristis aptabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 16:1)
ut vertice constitit Haemi femineasque togas pressis conspexit habenis, subrisit crudele pater cristisque micantem quassavit galeam;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:63)
solidatam crista resurgens erexit galeam clipeique recanduit orbis et levis excussa micuit rubigine cornus.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:137)
pax animo tranquilla datur, pugnasque calentes deserit et rutilas declinat in oscula cristas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete27)
quis decor, incedis quotiens clipeatus et auro squameus et rutilus cristis et casside maior!
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:322)
ille coruscanti clipeo te saepe volentem sustulit adridens et pectore pressit anhelo intrepidum ferri galeae nec triste timentem fulgur et ad summas tendentem brachia cristas.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:9)
angues Triptolemi strident et squamea curvis colla levant attrita iugis lapsuque sereno erecti roseas tendunt ad carmina cristas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:6)
frontem crista tegit;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:85)
ferratus lascivit apex horrorque recessit Martius et cristae pacato fulgure vernant.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:74)

SEARCH

MENU NAVIGATION