라틴어 문장 검색

Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est.
라멕은 모두 칠백칠십칠 년을 살고 죽었다. (불가타 성경, 창세기, 5장31)
apprehendit puerum de viris Succoth interrogavitque eum nomina principum et seniorum Succoth, qui scripsit ei septuaginta septem viros.
수콧의 젊은이 하나를 붙잡고 캐물으니, 그가 수콧의 수령과 원로 일흔일곱 명의 이름을 적어 주었다. (불가타 성경, 판관기, 8장14)
qui venerant de captivitate, filii transmigrationis, obtulerunt holocautomata Deo Israel, vitulos duodecim pro omni populo Israel, arietes nonaginta sex, agnos septuaginta septem, hircos pro peccato duodecim: omnia in holocaustum Domino.
포로살이를 마치고 돌아온 유배자들이 이스라엘의 하느님께 번제물을 바쳤다. 온 이스라엘을 위하여 황소 열두 마리, 숫양 아흔여섯 마리, 어린양 일흔일곱 마리, 속죄 제물로 숫염소 열두 마리, 이 모든 것을 주님께 번제물로 바쳤다. (불가타 성경, 에즈라기, 8장35)
ita centum septuaginta septem cum ingenti adprobatione hominum in senatum lectis, extemplo se magistratu abdicavit privatusque de rostris descendit lictoribus abire iussis, turbaeque se inmiscuit privatas agentium res, tempus hoc sedulo terens, ne deducendi sui causa populum de foro abduceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 299:1)
Tali modo cum septem et septuaginta annos complesset atque ad.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 21장 1:1)
Dein pendulo ad locum primo notatum distracto ac dimisso, numerabam oscillationes quasi septuaginta & septem, donec pyxis ad locum secundo notatum rediret, totidemque subinde donec pyxis ad locum tertio notatum rediret, atque rursus totidem donec pyxis reditu suo attingeret locum quartum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 105:17)
caesa illo die ad Aquiloniam Samnitium milia viginti trecenti quadraginta, capta tria milia octingenti et septuaginta, signa militaria nonaginta septem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 614:1)
aureos torques transtulit mille quadringentos septuaginta unum, ad hoc auri pondo ducenta quadraginta septem, argenti infecti factique in Gallicis vasis, non infabre suo more factis, duo milia trecenta quadraginta pondo, bigatorum nummorum ducenta triginta quattuor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 456:1)
decem et septem milia hostium caesa eo die traduntur, vivi capti plus tria milia septingenti, cum signis militaribus septuaginta septem, equis prope sescentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 480:2)
tredecim milia quadringentos septuaginta cecidisse in acie ac fuga, mille septingentos quinquaginta vivos captos, signa viginti septem militaria relata in quibusdam annalibus invenio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 92:2)
tulit in triumpho signa militaria ducenta viginti quattuor, oppidorum simulacra centum triginta quattuor, eburneos dentes mille ducentos triginta unum, aureas coronas ducentas triginta quattuor, argenti pondo centum triginta septem milia quadringenta viginti, tetrachmum Atticorum ducenta viginti quattuor milia, cistophori trecenta viginti unum milia septuaginta, nummos aureos Philippeos centum quadraginta milia, vasorum
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 707:1)
Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis genuitque filios et filias.
에노스를 낳은 다음, 셋은 팔백칠 년을 살면서 아들딸들을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 5장7)
Vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malaleel.
케난은 칠십 세 되었을 때, 마할랄엘을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 5장12)
Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annos et genuit Lamech.
므투셀라는 백팔십칠 세 되었을 때, 라멕을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 5장25)
Adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae".
이제 이레가 지나면, 내가 사십 일 동안 밤낮으로 땅에 비를 내려, 내가 만든 생물을 땅에서 모두 쓸어버리겠다.” (불가타 성경, 창세기, 7장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION