라틴어 문장 검색

Nobis ergo fugientibus et illis sequentibus, consurgetis de insidiis et capietis civitatem; tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras.
너희는 매복하고 있던 곳에서 일어나 성읍을 점령하여라. 주 너희 하느님께서 저 성읍을 너희 손에 넘겨주실 것이다. (불가타 성경, 여호수아기, 8장7)
alienum autem non sequentur, sed fugient ab eo, quia non noverunt vocem alienorum ".
그러나 낯선 사람은 따르지 않고 오히려 피해 달아난다. 낯선 사람들의 목소리를 알지 못하기 때문이다.” (불가타 성경, 요한 복음서, 10장5)
Nullus tamen Christianorum [0428A] fugientem sequi aut retinere praesumpsit, propter Turcorum jacula desuper infestantium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 56:9)
Dum castrorum opera mature consurgunt, militisque pars stationes praetendit agrarias, alia frumenta insidiarum metu colligit caute, multitude barbarica rumorem nimia velocitate praeversa, Barbationem cum exercitu quem regebat (ut praedictum est) Gallico vallo discretum impetu repentino aggressa, sequensque fugientes ad usque Rauracos et ultra quoad potuit, rapta sarcinarum et iumentorum cum calonibus parte maxima redit ad suos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 14:1)
Haec ferociter iactando, postquam immissis lictoribus Valens coercere seditionem coeptabat, ipsum invadunt, saxa iaciunt, fugientem sequuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장1)
Dareo adventum hostium pavidi agrestes nuntiaverunt vix credenti occurrere etiam, quos ut fugientes sequebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 27:1)
Sed nec respicis et fugis sequentem, Quem thermis modo quaerere et theatris Et conclavibus omnibus solebas.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLIV3)
volvitur Ixion et se sequiturque fugitque;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 42:9)
Septuma post Troiae exscidium iam vertitur aestas, cum freta, cum terras omnes, tot inhospita saxa sideraque emensae ferimur, dum per mare magnum Italiam sequimur fugientem, et volvimur undis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 24:3)
sequi fugere, occidi capi;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장16)
Tot caesa milia, nihil ex tanta acie relictum minanti nisi quod uix fugientem sequi possit;
(세네카, Suasoriae, Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur. 1:3)
iam prope erat ut in summum clivi iugum evaderent, cum terga hostes dedere effusoque cursu paene agmine uno fugientes sequentesque castris incidere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 707:1)
rapto poculo argenteo ex oppidani domo Plemini miles fugiens sequentibus quorum erat, obvius forte Sergio et Matieno tribunis militum fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 125:1)
sequor ut Italiam sequimur fugientem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3611)
variae hinc bellantium species, cum Parthus sequi vel fugere pari arte suetus distraheret turmas, spatium ictibus quaereret, Sarmatae omisso arcu, quo brevius valent, contis gladiisque ruerent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 35장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION