라틴어 문장 검색

Dum illitteratus esset, tantae sapientiae fuit, ut aliqua, quae locutus est, in vulgo usque nunc pro sententia habeantur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 5:1)
Dulcius arrident seria picta iocis.
(ANONYMUS NEVELETI, Incipit Esopus 1:2)
M. VARRO, in litteris atque vita fide homo multa et gravis, in libro quem inscripsit Pius aut De Pace, C. Sallustium scriptorem seriae illius et severae orationis, in cuius historia notiones censorias fieri atque exerceri videmus, in adulterio deprehensum ab Annio Milone loris bene caesuin dicit et, cum dedisset pecuniam, dimissum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XVIII 2:1)
Nigidius de terris nam et Ligures, qui Appenninum tenuerunt, latrones, insidiosi, fallaces, mendaces, Cato originum cum de Liguribus loqueretur sed ipsi, unde oriundi sunt, exacta memoria inliterati mendacesque sunt et vera minus meminere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7156)
"Et quoniam meus frater erupit, aegre se ferre, stomachari, indignari, dolere, inliteratos, pauperes, inperitos de rebus caelestibus disputare, sciat omnes homines, sine dilectu aetatis, sexus, dignitatis, rationis et sensus capaces et habiles procreatos nec fortuna nanctos, sed natura insitos esse sapientiam:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:12)
Illitteratum plausum nec desidero.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta ad Particulonem.7)
sedeo pro tribunali, subnoto libellos, conficio tabulas, scribo plurimas sed illitteratissimas litteras.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 9:4)
*̓αφιλόκαλον illitteratum iners ac paene etiam turpe est, non putare tanti cognitionem qua nulla est iucundior, nulla pulchrior, nulla denique humanior.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 8:3)
Est libertus mihi non illitteratus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 12:3)
nam et litigator rusticus illitteratusque de causa sua , quam orator, qui nesciet quid in lite sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 349:4)
nobis autem grandis audacia, si vel apud municipales et cathedrarios oratores aut forenses rabulas garriamus, qui etiam cum perorant, salva pace potiorum, turba numerosior illitteratissimis litteris vacant, nam te, cui, seu liberum seu ligatum placeat alternare sermonem, intonare ambifariam suppetit, pauci, quos aequus amavit, mutabuntur, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION