라틴어 문장 검색

ne singulae eorum velut aequatis fatigentur praeliis, et evadendi de angustiis naturalibus, ac serpendi latius facultatem haberet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 3:12)
cum vero efferbuerit, atque in ulcus eruperit, ne possit latius serpere, et finitima contaminare;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:9)
Quae temporum rabies, velut cuncta cientibus Furiis, ad regiones quoque longinquas progrediens, late serpebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 1:2)
Cumque ignis magnitudine venti latius serperet, milites, qui ex veteribus legionibus erant relicti praesidio navibus ex numero aegrorum, ignominiam non tulerunt, sed sua sponte naves conscenderunt et a terra solverunt impetuque facto in Cassianam classem quinqueremes duas, in quarum altera erat Cassius, ceperunt;
(카이사르, 내란기, 3권 101:8)
& primò revolveretur hic vortex novus & exiguus una cum globo circa centrum alterius, & interea latiùs serperet ipsius motus, & paulatim propagaretur in infinitum, ad modum vorticis primi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 23:4)
ceterum, si vos nec cura eius civitatis nec exemplum nec periculum movet, ne serpat latius contagio eius mali, nos aequi bonique facimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 257:1)
id persecare novum praetorem, ne serperet iterum latius, patres iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 235:2)
Serpsit tamen latius in proximos bellum, omnisque late Cephallenia, Zacynthos et quidquid insularum in eo mari inter Ceraunios montes iugumque Maleum Aetoli belli accessio fuerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM AETOLUM 4:2)
Utque malum late solet inmedicabile cancer serpere et inlaesas vitiatis addere partes, sic letalis hiems paulatim in pectora venit vitalesque vias et respiramina clausit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:15)
Interdum etiam latius et cum quibusdam intermissionibus serpit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장454)
Interdum etiam latius et cum quibusdam intermissionibus serpit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 69:4)
interdum etiam latius, et cum quibusdam intermissionibus serpit.- Μέλασ colore ab hoc differt, quia niger est, et umbrae similis:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 84:4)
et ne latius inclinatis semel ad defectionem animis serperet res, silentio proximae noctis Hasdrubal castra movet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 237:1)
"sed grates ago servitusque tanti est, quod sub te duce, te iubente cessi, quod tu maximus arbiter meaeque victor perpetuus legere ripae, et nunc limite me colis beato nec sordere sinis malumque late deterges sterilis soli pudorem, ne me pulvereum gravemque caelo Tyrrheni sinus obluat profundi, qualis Cinyphius tacente ripa Poenos Bagrada serpit inter agros, sed talis ferar, ut nitente cursu tranquillum mare proximumque possim puro gurgite provocare Lirim."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana21)
Porro Iuda, cum venisset ad speculam, quae respicit solitudinem, vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus, nec superesse quemquam, qui necem potuisset evadere.
유다 사람들이 광야의 망대에 이르러 무리를 바라보니, 주검들만 땅에 쓰러져 있고 살아남은 자는 하나도 없었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 20장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION