라틴어 문장 검색

stilo ferreo et plumbeo, in aeternum sculpantur in silice?
철필과 납으로 바위에다 영원히 새겨 주었으면! (불가타 성경, 욥기, 19장24)
Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat in ea? Aut exaltabitur serra contra eum, qui trahit eam? Quomodo si agitet virga elevantem eam, et exaltet baculus eum, qui non est lignum.
도끼가 도끼질하는 사람에게 뽐낼 수 있느냐? 톱이 톱질하는 사람에게 으스댈 수 있느냐? 마치 몽둥이가 저를 들어 올리는 사람을 휘두르고 막대가 나무도 아닌 사람을 들어 올리려는 것과 같지 않으냐? (불가타 성경, 이사야서, 10장15)
Non enim in serris trituratur nigella, nec rota plaustri super cuminum circuit; sed in virga excutitur nigella, et cuminum in baculo.
또 검정풀을 타작기로 떨지도 않고 소회향 위로 수레바퀴를 굴리지도 않는다. 오히려 검정풀은 막대기로, 소회향은 작대기로 두드린다. (불가타 성경, 이사야서, 28장27)
Quin alii diversa placet, quam parcius urget Plumbea vis, motuque sinit procedere recto.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 2:4)
Igitur cum praefecto praetorio summatibus quaesitis in unum, quibus cognitiones commissae sunt, intenduntur eculei, expediuntur pondera plumbea, cum fidiculis et verberibus, resultabant omnia truculentae vocis horroribus, inter catenarum sonitus Tene, claude, comprime, abde ministris officiorum tristium clamitantibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 23:1)
cur illae plumae quasi plumbeae tam diu aduentum Crassi manserunt?
(아풀레이우스, 변명 56:14)
frons, subsidia, cuneus, orbis, globus, forfices, serra, alae, turres.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IX 2:2)
Sumatur horologium ex iis quae moventur per pondera plumbea, et aliud ex iis quae moventur per compressionem laminae ferreae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:2)
ut si pila plumbea unius unciae caderet in tali tempore, pila unciarum duarum deberet cadere duplo celerius, quod falsissimum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 438:3)
mixturam autem falsi similem esse plumbeae materiae, quae efficit sane ut facilius cudi possit metallum, sed ita ut interim vilius fiat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:3)
STARET in arbusto dum simia more uetusto, Arte uidet serrae pro consuetudine terrae Grande procul scindi robur super ardua Pindi:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:1)
Et dixit: "Haec est impietas". Et proiecit eam in epham et misit massam plumbeam in os eius.
(불가타 성경, 즈카르야서, 5장8)
eo tum plumbea aut aenea fistula coicienda est, vel recurvatis in exteriorem partem labris, vel in media circumsurgente quadam mora, ne tota intus delabi possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 15장11)
Quod si fistulae metus ex is causis, quas proposui (26.2I), subesse videbitur, quo facilius cludatur ea vel certe coangustetur, in anum quoque danda plumbea fistula est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장45)
eo tum plumbea aut aenea fistula coicienda est, uel recuruatis in exteriorem partem labris, uel in media circumsurgente quadam mora, ne tota intus delabi possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 15장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION