라틴어 문장 검색

subveni igitur, per deos, idque quam primum tibique persuade non te Idibus Martiis quibus servitutem a tuis civibus depulisti plus profuisse patriae quam si mature veneris profuturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 14 2:9)
' Quia ipse me dedi in servitutem et malui civis Romanus esse quam tributarius.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:15)
num quisquis Olynthium seruum habuit, accusabitur, quod ciuem in sua seruitute tenuerit?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 16:14)
duumviros in eam rem consules creare iussi, per quos naves viginti deductae navalibus sociis civibus Romanis qui servitutem servissent complerentur, ingenui tantum ut iis praeessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 223:2)
Servus est nemo, qui modo tolerabili condicione sit servitutis, qui non audaciam civium perhorrescat, qui non haec stare cupiat, qui non [tantum], quantum audet et quantum potest, conferat ad communem salutem voluntatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 16:5)
Itaque cum maior eius filius Lucretiae, Tricipitini filiae, Conlatini uxori, vim attulisset mulierque pudens et nobilis ob illam iniuriam sese ipsa morte multavisset, tum vir ingenio et virtute praestans, L. Brutus, depulit a civibus suis iniustum illud durae servitutis iugum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 71:1)
nam cum triginta tyranni praepositi a Lacedaemoniis servitute oppressas tenerent Athenas, plurimos cives, quibus in bello parserat fortuna, partim patria expulissent partim interfecissent, plurimorum bona publicata inter se divisissent, non solum princeps, sed etiam solus initio bellum iis indixit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 5:2)
is Alexandri virtutis aemulus cives suos stimulabat, ne Graeciam Servitute Macedonum diutius premi paterentur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:3)
Verum cives Armenii, quos iidem Turci longa servitute depresserant, secum in eisdem munitionibus constituti, reminiscentes injuriarum suarum quas ab eisdem Turcis diu pertulerant in raptu uxorum et filiarum, in actione caeterorum nefariorum, in exactione tributorum injustorum, nunc freti auxilio et adventu Christianorum eosdem Turcos invadentes, in ore gladii peremerunt, et capita eorum amputantes e fenestris et moenibus ejecerunt, portasque urbis confratribus Christianis aperientes, aditum reddiderunt tutum in occisione gentilium, in ejectione exstinctorum corporum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 56:5)
vociferatusque de superbia patrum ac crudelitate feneratorum et miseriis plebis, virtutibus eius viri fortunaque, tum vero ego inquit nequiquam hac dextra Capitolium arcemque servaverim, si civem meum tamquam Gallis victoribus captum in servitutem ac vincula duci videam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 143:2)
Bona civium Romanorum diripiunt, caedes faciunt, in servitutem abstrahunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 42장3)
Hic summo in Arvernis ortus loco et magnae habitus auctoritatis, "Nihil," inquit, "de eorum sententia dicturus sum, qui turpissimam servitutem deditionis nomine appellant, neque hos habendos civium loco neque ad concilium adhibendos censeo.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 77장3)
silentio deinde facto petiit ab iis ut cives Romanos, si qui apud eos in servitute essent, conquisitos intra duos menses mitterent ad se in Thessaliam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 569:1)
per omnem Hispaniam cives nostros venum datos dimissis qui conquirerent, ex servitute in libertatem restituerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 570:2)
turpe esse contra cives plus animi habuisse quam contra hostes, et domi quam foris servitutem magis timuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 673:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION