-
"Qui cum dormientis anus perfracto tuguriolo conscendisset cubiculum superius iamque protinus oblisis faucibus interstinguere eam debuisset, prius maluit rerum singula per latiorem fenestram forinsecus nobis scilicet rapienda dispergere."
- (아풀레이우스, 변신, 4권 9:23)
-
Atque ut omittam veterem illam felicitatem arvorum,quibus et ante iam Cato Marcus, et mox Varro Terentius, prodidit singula iugera vinearum sescenas urnas vini praebuisse - id enim maxime adseverat in primo libro rerum rusticarum Varro - nec una regione piovenire solitum, verum et in Faventino agro et in Gallico, qui nunc Piceno contribuitur;
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 2:4)
-
ac deinde tripedaneis relictis spatiis, per quae semina excolantur, in singulis ordinibus, qui ducenos quadragenos pedes obtinent,sesceni malleoli pangendi sunt.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 5장 3:4)
-
Nam quemadmodum Terentius Varro, et ante eum Marcus Cato posset adfirmare, sescenas urnas priscis cultoribus singula vinearum iugera fudisse, si fecunditas Amineis defuisset, quas plerumque solas antiqui noverant?
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 3:2)
-
Conuiuia agitauit et ampla et assidua ac fere patentissimis locis, ut plerumque sesceni simul discumberent.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 32장 1:1)
-
Ex pecunia deinde Ba- bylone tradita Macedonum equitibus sesceni denarii tributi:
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 50:1)
-
solque suos etiam dimittere languidus ignis tempore cur certo nequeat recreareque lumen, cum loca praeteriit flammis infesta per auras, quae faciunt ignis interstingui atque perire?
- (루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 28:3)
-
capit ille ex suis praediis sescena sestertia, ego centena ex meis;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 3:4)
-
et dena milia peditum sociis nominique Latino et sescenos imperarent equites.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 162:2)
-
L. Postumius Albinus M. Popilius Laenas consules cum omnium primum de provinciis et exercitibus ad senatum rettulissent, Ligures utrique decreti sunt, ut novas ambo quibus eam provinciam obtinerent legiones - binae singulis decretae - et socium Latini nominis dena milia peditum et sescenos equites, et supplementum Hispaniae tria milia peditum Romanorum scriberent et ducentos equites.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 2:1)