라틴어 문장 검색

Quo ille verbo tamquam telo perculsus, actus eius ut sagax bestia rimabatur, genuino percunctando sermone quos noscitabat, ubinam ille esset (verbi gratia) honore suos antecellens et nomine, vel ille dives, aut alius ordinis primus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 10:1)
Quaeso autem te, cum bona venia dicas mihi quibus nos uti posse argumentis existimas, ut esse te philosophum noscitemus?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 6:1)
Visa animi, quas φαντασίασ philosophi appellant, quibus mens hominis prima statim specie accidentis ad animum rei pellitur, non voluntatis sunt neque arbitrariae, sed vi quadam sua inferunt sese hominibus noscitanda;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 16:2)
Posteaquam id obstinate sibi negari vidit, omni spe impetrandi adempta principes Galliae sollicitare, sevocare singulos hortarique coepit uti in continenti remanerent:
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 6장4)
sed primo impetu caesi disiectique montani, ut quibus temere collectis, non castra, non ducem noscitantibus, neque in victoria decus esset neque in fuga flagitium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 12장10)
Inter hos Atizyes et Rheomithres et Sabaces, praetor Aegypti, magnorum exercituum praefecti, noscitabantur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 12:1)
Deinde momento temporis repressus est imber, ceterum adeo spissae intendere se nubes, ut conderent lucem vixque conloquentium inter ipsos facies noscitarentur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 28:1)
itaque Perdicca hos, qui Alexandri corpus tueri vellent, sevocat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 21:1)
sit suo similis patri Manlio et facile insciis noscitetur ab omnibus et pudicitiam suae matris indicet ore.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6181)
Etsi me adsiduo defectum cura dolore sevocat a doctis, Ortale, virginibus, nec potis est dulcis Musarum expromere fetus mens animi:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 651)
Cum ergo est somno sevocatus animus a societate et a contagione corporis, tum meminit praeteritorum, praesentia cernit, futura providet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 93:1)
cum ergo est somno sevocatus animus a societate et a contagione corporis, tum meminit praeteritorum, praesentia cernit, futura praevidet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 93:1)
itaque hercule haud mediocriter de communi quodcumque poterat ad se in privatam domum sevocabat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 3:2)
ab his non multo secus quam a poetis haec eloquentia quam quaerimus sevocanda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 1:3)
Magni autem est ingenii sevocare mentem a sensibus et cogitationem ab consuetudine abducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 37:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION