라틴어 문장 검색

per has autem duas zonas in obliquum tenditur signifer circulus, qui solis continet cursum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2355)
Cur obliqua means, decliui limite ducta Linea signiferi duodeno sydere celum Pinguat et hospicium peregrino grata planete Donet et ipsius proprium communicet illi;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:10)
obliqvus qua se signorum verteret ordo zodiacum dicit, quem nos signiferum dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2391)
nam medio cursu flatus aquilonis et austri distinet aequato caelum discrimine metas propter signiferi posituram totius orbis, annua sol in quo concludit tempora serpens, obliquo terras et caelum lumine lustrans, ut ratio declarat eorum qui loca caeli omnia dispositis signis ornata notarunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 26:2)
Unde noveris , quod pro amore vitae temporalis Christianus rex Edmundus non se subdet pagano duci, nisi prius effectus fueris compos nostrae religionis, malens esse signifer in castrisaeterni regis."
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:20)
Qua racione meant obliquo signa meatu, Cur signum proprios directius exit in ortus Opposite, furans nascendi tempora, tempus Perdit in occasu quod plus expendit in ortu;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:12)
Ad haec Godefridus quidam cognomen habens Burel, de Stampis civitate ortus, magister et signifer ducentorum peditum, qui et ipse pedes erat, fortis viribus, intuens fugam adversariorum procul a moenibus, muros scala, quam forte ibidem reperit, transvolat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:11)
Quod signiferi illius in virtute sagittariorum fortiter assilientes, Teutonicos in moenibus atrociter resistentes sagittis crudeliter infigunt ac fatigant, quousque ad defensionem ultra stare non valentes, a muro et moenibus immoderato grandine sagittarum retrusi sunt, infra praesidium protectionem a jaculis nudi et angustiati quaerentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 36:5)
- Relicta Romania, praeelectos sequentes signiferos ad pontem usque fluvii Farfar perveniunt, ubi a Turcis bellicose excepti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 65:3)
Amasam etiam de Niz regione, sita in latere Corrozan, qui nimium divulgabatur fama militiae et audaciae, regis pariter sollicitabat legatio, eo quod ipse in fronte acici semper in quocunque periculo [0483D] signifer haberetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 16:7)
Hugonem Magnum, fratrem regis Franciae, praefecerunt primae aciei ductorem, et signiferum constituerunt equitum et peditum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:5)
Robertus vero, frater ejusdem comitis, et Willhelmus de civitate Nonanta, qui signifer erat exercitus, et primus terga vertit, una cum omnibus equitibus a Turcorum armis elapsus, ad praedictam civitatem Germanicoplam fugam facientes pervenerunt, miseros pedites inter manus ferocium hostium relinquentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 60:5)
Assiduus Veneris vexillifer, Emiliane, Virtutis nunquam signifer esse potest.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 108:3)
Stultus ab obliquo qui cum descendere possit, Pugnat in adversas ire natator aquas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 59:5)
Stultus, ab obliquo qui cum descendere possit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 293:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION