라틴어 문장 검색

his oculi minantur, aures rigent, nares hiant, ora saeviunt et sicunde de proximo latratus ingruerit, eum putabis de faucibus lapidis exire, et, in quo summum specimen operae fabrilis egregius ille signifex prodidit, sublatis canibus in pectus arduis pedes imi resistunt, currunt priores.
(아풀레이우스, 변신, 2권 4:4)
Reliquos autem collibertos eius cave contemnas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:14)
Ceterum Ascyltos, intemperantis licentiae, cum omnia sublatis manibus eluderet et usque ad lacrimas rideret, unus ex conlibertis Trimalchionis excanduit, is ipse qui supra me discumbebat, et Quid rides inquit vervex?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:1)
Ita satur pane fiam, ut ego istud conliberto meo dono;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 58:7)
Coeperat Ascyltos respondere convicio, sed Trimalchio delectatus colliberti eloquentia Agite inquit scordalias de medio.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 59:1)
fabularum cedant figmenta gentilium et ille quasi in caelum relatus pro reperta spicarum novitate Triptolemus, quem Graecia sua, caementariis pictoribus significibusque 2 illustris, sacravit templis formavit statuis effigiavit imaginibus, illum dubia fama concinnat 3 per rudes adhuc et Dodonigenas populos duabus vagum navibus, quibus poetae deinceps formam draconum deputaverunt, ignotam circumtulisse sementem, tu, ut de mediterranea taceam largitate, victum civitatibus Tyrrheni maris erogaturus granariis tuis duo potius flumina quam duo navigia complesti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 6:1)
Hercle qui meus conlibertus faxo eris, si di volent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 2197)

SEARCH

MENU NAVIGATION