라틴어 문장 검색

Tibicen quidam fuit Antigenidas, omnis uoculae melleus modulator et idem omnimodis peritus modificator, seu tu uelles Aeolion simplex siue Iastium uarium seu Lydium querulum seu Phrygium religiosum seu Dorium bellicosum.
(아풀레이우스, 플로리다 4:1)
his oculi minantur, aures rigent, nares hiant, ora saeviunt et sicunde de proximo latratus ingruerit, eum putabis de faucibus lapidis exire, et, in quo summum specimen operae fabrilis egregius ille signifex prodidit, sublatis canibus in pectus arduis pedes imi resistunt, currunt priores.
(아풀레이우스, 변신, 2권 4:4)
"Currum deae prosequentes gannitu constrepenti lasciviunt passeres et ceterae quae dulce cantitant aves melleis modulis suave resonantes adventum deae pronuntiant."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:40)
Tu licet apportes stringentia mala palatum, tristia mandenti est melleus ore sapor.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 20:3)
fabularum cedant figmenta gentilium et ille quasi in caelum relatus pro reperta spicarum novitate Triptolemus, quem Graecia sua, caementariis pictoribus significibusque 2 illustris, sacravit templis formavit statuis effigiavit imaginibus, illum dubia fama concinnat 3 per rudes adhuc et Dodonigenas populos duabus vagum navibus, quibus poetae deinceps formam draconum deputaverunt, ignotam circumtulisse sementem, tu, ut de mediterranea taceam largitate, victum civitatibus Tyrrheni maris erogaturus granariis tuis duo potius flumina quam duo navigia complesti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 6:1)
praedicat melleas sanctas et floridas, quae procedunt de temperata communione, blanditias;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Fonteio salutem 2:1)
praetermisit regem Gothiae ferocissimum innexum aifatu tuo melleo gravi, arguto inusitato, et 1 ab Arelatensium portis quem Aetius non potuisset proelio te prandio removisse.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Ferreolo suo salutem 3:2)
praeterea quod ad epigrammata spectat, non copia sed acumine placens, quae nec brevius disticho neque longius tetrasticho finiebantur, eademque cum non pauca piperata, mellea multa conspiceres, omnia tamen salsa cernebas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 7:1)
nam recensenti lucida et salsa est, nec tamen propter hoc ipsum mellea minus, si sermo dulcis et propositionibus acet:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Oresio suo salutem. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION