라틴어 문장 검색

verbum verant, quod significat vera dicunt, quisnam poetarum veterum dixerit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, II 13:2)
sane sciendum, ultimas eum partes tam autumni quam veris significare, quibus sunt procellae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3113)
3. Est enim cantio, secundum verum nominis significatum, ipse canendi actus vel passio, sicut lectio passio vel actus legendi.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 121:1)
Pleraque sunt vocabula, quibus vulgo utimur, neque tamen liquido advertimus quid ea ex vera proprietate significent:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 15:2)
ceterum ubi veram originem significat domus Assaraci ponit, ex quo Capys, ex Capy Anchises, ex Anchise Aeneas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2736)
nam quasi et epitheton est coloris et significavit rem veram.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6553)
cum enim masculino utimur, re vera diem significamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 46711)
vestire vero implere significat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 382)
aut re vera unam navem significat, ut Horatius me vel extremos Numidarum in agros classe releget.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3920)
aut certe verum timorem voluit significare, ut separaret ab eo qui ex cupiditate nascitur prosperorum, ut exultantiaque haurit corda pavor pulsans.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 882)
nam sidus et tempestatem significat et re vera sidus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 25910)
hoc enim maiores inter vigilias et ea quae videmus in somnis interesse voluerunt, ut 'insomnia' generis feminini numeri singularis vigiliam significaret, 'insomnia' vero generis neutri numeri pluralis ea quae per somnium videmus, ut sed falsa ad caelum mittunt insomnia manes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 96)
Quaerere solummodo remedium technicum omni ambitus negotio quod apparet significat res in realitate coniunctas segregare et veras altioresque systematis mundialis quaestiones occultare.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 148:4)
tum primum Caerites, tamquam in verbis hostium vis maior ad bellum significandum quam in suis factis, qui per populationem Romanos lacessierant, esset, verus belli terror invasit, et quam non suarum virium ea dimicatio esset cernebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 200:1)
Apud sedem consociationis compendiatis litteris FAO appellatae etiam est effatus, “ex effectibus industriae cultus […] verum damnum oriri posse oecologicum”, quandoquidem palam significabat “hominum agendi modum necessario instanterque mutari funditus debere”, cum “perquam mirae scientiae progressiones, mirifica technicae inventa, extraordinaria oeconomica incrementa, nisi cum vero sociali moralique progressu coniungeretur, verterent tandem adversus hominem”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION