라틴어 문장 검색

Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba haec ex nomine David et siluerunt.
다윗의 젊은이들이 도착하여, 나발에게 다윗의 이름으로 이 말을 그대로 전하고 잠자코 기다렸다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 25장9)
Qua solis tepet ortu, primitiisque diei India laeta rubet, medium inter inhospita saxa
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 2:6)
Frustra igitur tu in loquendo, nos in audiendo laboravimus, si tam facile ab amicitiae tepuerimus appetitu;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:9)
Igitur post bellum et victoriam quam rex ad Abilin, quae est inter Ascalonem et Rames, adeptus est, siluit terra regis, et metus magnus corda Ascalonitarum et Babyloniorum concussit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:1)
exhortatum eum simplici contione militem Gallicanum, pruinis assuetum et Rheno, peragratis spatiis regionum extentis, per tepentem Assyriam ad usque confinia traxisse Medorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 13:2)
Contracta igitur undique mole maxima catervarum, armis et subsidiis rei cibariae diligenter instructa, accitoque Sebastiano comite cum Illyricis et Italicis numeris, quos regebat, anni tempore iam tepente Valentinianus cum Gratiano Moenum transiit, visoque nemine, divisis agminibus quadratis, ipse medius incedebat, Iovino et Severo, magistris rei castrensis, altrinsecus ordinum latera servantibus, ne repentino invaderentur adsultu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 6:1)
Vagati per Epirum Thessaliamque et omnem Graeciam licentius hostes externi, sed assumpto in imperium Claudio, glorioso ductore, et eodem honesta morte praerepto, per Aurelianum, acrem virum, et severissimum noxarum ultorem, pulsi per longa saecula siluerunt immobiles, nisi quod postea latrocinales globi vicina cum sui exitio rarius incursabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 17:2)
"Malis novae nuptae peremptus artibus et addictus noxio poculo torum tepentem adultero mancipavi."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:75)
"Tunc genu nixa et manibus aram tepentem amplexa, detersis ante lacrimis, sic apprecatur:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:21)
16. Hoc tempore status regis fuit florentissimus, amicitiis Scotiae munitus, Hispaniae roboratus, Burgundiae ditatus, universae turbae intestinae siluerunt, atque omnis belli strepitus (tanquam tonitru ex longinquo) in Italiam delatus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 16:1)
Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus et reversus est ad regem; et siluit terra Iudae annis duobus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장57)
Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium; et inimici erant ei omnes exercitus patrum eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장38)
Et sedit Demetrius rex in sede regni sui, et siluit terra in conspectu eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장52)
Et siluit terra Iudae omnibus diebus Simonis; et quaesivit bona genti suae, et placuit illis potestas eius, et gloria eius omnibus diebus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장4)
Cum nemus flatu Zephyri tepentis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VI 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION