라틴어 문장 검색

fundens supra oleum et tus imponens: similae oblatio est.
그 위에 기름을 붓고 유향을 놓는다. 이것은 곡식 제물이다. (불가타 성경, 레위기, 2장15)
ac deferet ad filios Aaron sacerdotes, tolletque ex eo pugillum plenum similae et olei ac totum tus, et sacerdos adolebit memoriale super altare, incensum odoris suavissimi Domino.
아론의 아들인 사제들에게 가져와야 한다. 사제는 고운 곡식 가루와 기름을 한 손 가득 퍼내어, 유향 전부와 함께 기념 제물로 제단 위에서 살라 연기로 바친다. 이것은 주님을 위한 향기로운 화제물이다. (불가타 성경, 레위기, 2장2)
de ipsis et, qui credita habebant utensilia et omnia utensilia sancta, praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus.
또 그들 가운데 몇은 일반 기물과 모든 거룩한 기물, 고운 밀가루와 포도주와 기름, 유향과 향료를 맡았다. (불가타 성경, 역대기 상권, 9장29)
tollet sacerdos ex eo pugillum similae, quae conspersa est oleo, et totum tus, quod super similam positum est; adolebitque illud in altari in odorem suavissimum, memoriale Domino.
곡식 제물로 바친 고운 곡식 가루와 기름과, 제물 위에 얹은 향 전부를 한 손 가득 퍼내어, 제단 위에서 주님을 위한 향기, 곧 기념 제물로 살라 바친다. (불가타 성경, 레위기, 6장8)
et cinnamomum et amomum et odoramenta et unguenta et tus, et vinum et oleum et similam et triticum, et iumenta et oves et equorum et raedarum, et mancipiorum et animas hominum.
또 계피, 향료, 향, 몰약, 유향, 포도주, 올리브 기름, 고운 밀가루, 밀, 소, 양, 말, 마차, 노예, 포로 따위다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 18장13)
Anima cum obtulerit oblationem sacrificii farinae Domino, simila erit eius oblatio, fundetque super eam oleum et ponet tus
'누가 주님에게 곡식 제물을 예물로 바칠 때에는, 고운 곡식 가루를 바쳐야 하는데, 거기에 기름을 따르고 유향을 얹어, (불가타 성경, 레위기, 2장1)
Quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similae partem ephi decimam in sacrificium pro peccato; non mittet in eam oleum, nec turis aliquid imponet, quia sacrificium pro peccato est.
그러나 산비둘기 두 마리나 집비둘기 두 마리도 장만할 힘이 없으면, 그는 자기가 저지른 죄에 대한 예물로 고운 곡식 가루 십분의 일 에파를 가져다 속죄 제물로 바쳐야 한다. 이것은 속죄 제물이므로, 그 위에 기름을 치거나 유향을 얹어서는 안 된다. (불가타 성경, 레위기, 5장11)
Extrinsecus autem circumdanda habena est mollis, media inlita mixtis inter se simila et turis fuligine;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장11)
Extrinsecus autem circumdanda habena est mollis, media inlita mixtis inter se simila et turis fuligine;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 2:3)
Extrinsecus autem circumdanda habena est mollis, media illita mixtis inter se simila et turis fuligine:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 2:3)
nam linteolum duplex madens vino et oleo superiniciendum cum eadem simila et eadem turis fuligine est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장11)
nam linteolum duplex madens uino et oleo superiniciendum cum eadem simila et eadem turis fuligine est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 3:2)
Nam linteolum duplex, madens vino et oleo, superinjiciendum cum eadem simila et eadem turis fuligine est (vid.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus. 3:3)
Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram dixitque: "Accelera, tria sata similae commisce et fac subcinericios panes".
아브라함은 급히 천막으로 들어가 사라에게 말하였다. “빨리 고운 밀가루 세 스아를 가져다 반죽하여 빵을 구우시오.” (불가타 성경, 창세기, 18장6)
Appellavitque domus Israel nomen eius Man: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque eius quasi similae cum melle.
이스라엘 집안은 그것의 이름을 만나라 하였다. 그것은 고수풀 씨앗처럼 하얗고, 그 맛은 꿀 섞은 과자 같았다. (불가타 성경, 탈출기, 16장31)

SEARCH

MENU NAVIGATION