라틴어 문장 검색

centuriones statione deserta, itidem ut manipulares, capitali animaduersione puniit, pro cetero delictorum genere uariis ignominis adfecit, ut stare per totum diem iuberet ante praetorium, interdum tunicatos discinctosque, nonnumquam cum decempedis, uel etiam caespitem portantes.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 24장 2:3)
Solis autem magnitudinem (ipse enim hic radiatus me intueri videtur admonens ut crebro faciam mentionem sui) - vos ergo huius magnitudinem quasi decempeda permensi refertis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 170:6)
qui non solum Etruscos - eos enim penitus contempserat - sed hunc P. Varium, fortissimum atque optimum civem, iudicem nostrum, pellere possessionibus armis castrisque conatus est, qui cum architectis et decempedis villas multorum hortosque peragrabat, qui Ianiculo et Alpibus spem possessionum terminarat suarum, qui cum ab equite Romano splendido et forti, M. Paconio, non impetrasset, ut sibi insulam in lacu Prilio venderet, repente lintribus in eam insulam materiem, calcem, caementa, harenam convexit dominoque trans ripam inspectante non dubitavit aedificium exstruere in alieno;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 3:1)
nam alia quoque sunt contrariorum genera, velut ea quae cum aliquo conferuntur, ut duplum simplum, multa pauca, longum breve, maius minus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 11장 4:1)
"temptemus igitur ante partem quampiam truncare ferro corporis superstitis, ne morte simpla criminosus multiplex cadat vel una perfidus caede oppetat:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1371)
nulla decempedis metata privatis opacam porticus excipiebat arcton nec fortuitum spernere caespitem leges sinebant, oppida publico sumptu iubentes et deorum templa novo decorare saxo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 155)
Quid prodest colligere subtiliter pedes iugeri et conprendere etiam si quid decempedam effugit, si tristem me facit vicinus inpotens et aliquid ex meo abradens ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 11:2)
Qui sciens damnum dederit, quadruplum soluat, qui inscius, simplum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.1)
pro arbore pollicetur quadruplum, pro domo simplum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.5)
"quapropter scribe sollicitis (quoque plus credant litteris tuis, meas iunge), quisquis ille fuerit languoris eventus, quem tamen fratri prosperum optamus, quod et annuum solutioni spatium prorogabo et superpositam medietatem, quae per usurae nomen accrevit, indulgeam, sola simpli restitutione contentus."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 6:6)
vix, si simplum ex formula imperetur, enisuros;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 212:2)
verum obsecro te, ut liceat simplum solvere, trecentos Philippos;
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 657)

SEARCH

MENU NAVIGATION