라틴어 문장 검색

Simulator ore decipit amicum suum, iusti autem liberabuntur scientia.
무도한 자는 입으로 이웃을 망치지만 의인은 자기 지식으로 구원을 받는다. (불가타 성경, 잠언, 11장9)
Quae proponitis verba, quamvis humanas videantur aures mulcere, tamen veritatis perquisita indagine sophistica palliatione teguntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 21:2)
Nemo enim ita grandis simulator invenitur amoris vel tam fraudulenter amare, qui quum ipsius Cupidinis attingitur armis, eius fides cunctis non appareat explorata, et nullius plicae macula vitiari, et qui suas non studeat improbitates obtegere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 19:6)
Qui enim tanta carnis voluptate vexatur ut ex cordis affectu nullius se valeat amplexibus colligare, sed quamcunque videt impudico animo concupiscit, hic quidem non amator sed adulterator vocatur amoris ac simulator et erit cane deterior impudico.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 10장: 우리의 목적을 쉽게 이루는 사랑 1:13)
erga pauperem nemo simulator est.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:29)
Simulator et callidus provocat iram Dei.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:52)
Non animo facili, non aure bibente fauorem Audiat ypocritas laudes, mendacia fame, Palponis phaleras, qui uerba sophistica pingit, Et dulci laudum sonitu citarizat in aure Diuitis et uendit laudes ad pondera doni.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:12)
cujus non adulterina auri materies ab ipsius honore degenerans, luce sophistica oculos parallogizans, sed ipsius nobilitas ministrabat [0433B] essentiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:28)
Illic caper lana vestitus sophistica, nares fastidire quadriduano videbatur [0438C] odore.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:163)
Hae sunt veris opes, et sua pallia, Telluris species, et sua sidera, Quae pictura suis artibus edidit, [0439C] Flores effigians arte sophistica.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:6)
Unde idem aethereis nitoribus claritate concertans, et smaragdinis coloribus viriditate contendens, ac plerosque sapores sui saporis majestate praecellens, potationum filios suarum proprietatum dignitatibus irritat sophisticis, ut ipsa Bacchum tanquam ineffabilis divinitatis arcanum ineffabili amore concelebrent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:5)
cum Zenone falsitatem probabilitate tunicare sophistica;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:29)
In quibus, imaginaria picturae probabilitas sophistico procurationis suae praestigio, homines notorio avaritiae crimine laborantes, anathematis damnabat opprobrio;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:11)
Qui adulationis hypocrisi a divitibus venatur munuscula, sophistici meriti fraudetur praemio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:9)
Et alibi idem Ysoppus dixit, Nam simulatores variant pro tempore mores.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 137:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION