라틴어 문장 검색

Et nunc multa sunt iudicia tua vera, quae de me exigas pro peccatis meis et parentum meorum, quia non egimus secundum praecepta tua et non ambulavimus sinceriter coram te.
저의 죄에 따라 저를 다루실 적에 내리신 당신의 그 많은 판결들은 다 참되십니다. 저희는 당신의 계명들을 지키지 않고 당신 앞에서 참되게 걷지 않았습니다. (불가타 성경, 토빗기, 3장5)
Facti sumus opprobrium vicinis nostris subsannatio et illusio his, qui in circuitu nostro sunt.
저희는 이웃들에게 우셋거리가 되고 주위 사람들에게 비웃음과 놀림감이 되었습니다. (불가타 성경, 시편, 79장4)
qui dicunt videntibus: " Nolite videre " et aspicientibus: " Nolite aspicere nobis ea, quae recta sunt; loquimini nobis placentia, aspicite nobis illusiones.
이자들은 선견자들에게 “계시를 보지 마시오.” 하고 예언자들에게 “우리에게 올바른 것은 예언하지 말고 솔깃한 말이나 하고 환상 같은 것들이나 예언해 주시오. (불가타 성경, 이사야서, 30장10)
hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in illusione illudentes, iuxta proprias concupiscentias suas ambulantes,
여러분은 무엇보다 먼저 이것을 알아 두어야 합니다. 마지막 때에, 자기 욕망에 따라 사는 조롱꾼들이 나와서 여러분을 조롱하며, (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 3장3)
Quid commendationis allusio, nisi praelatorum illusio?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:22)
Quem post hanc diutinam illusionem nudum a moenibus projectum, honorifice susceptum cum caeteris praefatis et ibidem occisis fidelibus, in eleemosynarum distributione, sacerdotumque commendatione sepelierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 68:11)
His itaque a rege responsis, et Turcis non ultra habentibus spem de praenominatis civitatibus, Gervasius [0676D] productus est in medio civitatis Damasci, qui post plurimam illusionem sagittis Turcorum confixus, spiritum vitae exhalavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 112:1)
Et quamvis mihi occupato tantum institit ut facere non differrem, quantum scis quod te sinceriter diligat.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 1:3)
quae autem non agnosco, non solum ut ipse habeam, desidero consequi, verum etiam ne semper in mea laude fallantur qui me sinceriter diligunt.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 4:27)
Humanitatem non significare id quod vulgus putat, sed eo vocabulo qui sinceriter locuti sunt magis proprie esse usos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVII 1:1)
Quas qui sinceriter percupiunt adpetuntque, hi sunt vel maxime humanissimi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVII 2:3)
7. Hoc etiam anno, licet rex a spiritibus et illusionibus non esset vexatus, quos aspersione partim sanguinis partim aquae abegerat, attamen apparitionibus quibusdam inquietabatur, semper ab eadem regione se ostentibus, familia scilicet Eboracensi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 7:1)
Illusio et improperium superbo, et vindicta sicut leo insidiabitur illi.
(불가타 성경, 집회서, 27장31)
Saeculo II paganus Celsus christianis exprobrabat de eo quod ipsi illusio et dolus videbatur:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 105:3)
illusionem vocant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 273:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION