라틴어 문장 검색

Et nunc multa sunt iudicia tua vera, quae de me exigas pro peccatis meis et parentum meorum, quia non egimus secundum praecepta tua et non ambulavimus sinceriter coram te.
저의 죄에 따라 저를 다루실 적에 내리신 당신의 그 많은 판결들은 다 참되십니다. 저희는 당신의 계명들을 지키지 않고 당신 앞에서 참되게 걷지 않았습니다. (불가타 성경, 토빗기, 3장5)
Simius est iudex.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 41:4)
Et quamvis mihi occupato tantum institit ut facere non differrem, quantum scis quod te sinceriter diligat.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 1:3)
quae autem non agnosco, non solum ut ipse habeam, desidero consequi, verum etiam ne semper in mea laude fallantur qui me sinceriter diligunt.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 4:27)
Humanitatem non significare id quod vulgus putat, sed eo vocabulo qui sinceriter locuti sunt magis proprie esse usos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVII 1:1)
Quas qui sinceriter percupiunt adpetuntque, hi sunt vel maxime humanissimi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVII 2:3)
humani qualis simulator simius oris, quem puer adridens pretioso stamine Serum velavit nudasque nates ac terga reliquit, ludibrium mensis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:182)
quos neque pulcherHermogenes umquam legit neque simius istenil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.
(호라티우스의 풍자, 1권, 10장13)
Callidus emissas eludere simius hastas, Si mihi cauda foret, cercopithecus eram.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CCII Simius1)
simius, non semissis homo, contra me arma tulit, et eum bello cepi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 10a 1:10)
Tunc iudex inter illos sedit simius.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et vulpes iudice simio.5)
Uterque causam cum perorassent suam, Dixisse fertur simius sententiam:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et vulpes iudice simio.6)
Pendere ad lanium quidam vidit simium, Inter reliquas merces atque obsonia;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lanius et simius.1)
Vulpem rogabat partem caudae simius, Contegere honeste posset ut nudas nates;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Simius et vulpes: Avarum etiam quod sibi superest non libenter dare.1)
quos neque pulcher Hermogenes umquam legit neque simius iste nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit.11)

SEARCH

MENU NAVIGATION