라틴어 문장 검색

nam cum 'harena' singulari in numero dicta multitudinem tamen et copiam significet minimarum, ex quibus constat, partium, indocte et inscite ' harenae' dici videntur, tamquam id vocabulum indigeat numeri amplitudine, cum ei singulariter dicto ingenita sit naturalis sui multitudo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 13:2)
Stansque clamabat adversum agmina Israel et dicebat eis: " Quare venitis parati ad proelium? Numquid ego non sum Philisthaeus, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen!
나서서 이스라엘 전선에 대고 소리쳤다. "너희는 어쩌자고 나와서 전열을 갖추고 있느냐? 나는 필리스티아 사람이고 너희는 사울의 종들이 아니냐? 너희 가운데 하나를 뽑아 나에게 내려보내라. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 17장8)
Et aiebat Philisthaeus: " Ego exprobravi agminibus Israel hodie: Date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen! ".
그 필리스티아 사람이 다시 소리쳤다. “내가 오늘 너희 이스라엘 전열을 모욕하였으니, 나와 맞붙어 싸울 자를 하나 내보내라.” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 17장10)
Igitur salvabit te de ore angusto, amplitudo et non angustiae erunt sub te; requies autem mensae tuae erit plena pinguedine.
그분께서는 당신도 재난의 아귀에서 끌어내셨습니다, 거칠 것 없이 넓은 곳으로. 당신의 아늑한 식탁은 기름진 음식으로 채워졌습니다. (불가타 성경, 욥기, 36장16)
Exterminavit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam.
숲에서 나온 멧돼지가 먹어 치우고 들짐승이 뜯어 먹습니다. (불가타 성경, 시편, 80장14)
Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui circa eum erant cum Duodecim, parabolas.
예수님께서 혼자 계실 때, 그분 둘레에 있던 이들이 열두 제자와 함께 와서 비유들의 뜻을 물었다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 4장10)
nec vero Aristotelem in philosophia deterruit a scribendo amplitudo Platonis, nec ipse Aristoteles admirabili quadam scientia et copia ceterorum studia restinxit.
실로 플라톤의 위대함도 아리스토텔레스가 철학에 대해 글쓰는 것을 단념시키지는 아니하였고, 아리스토텔레스도 경탄할 만한 어떤 지식과 풍부함으로 다른 이들의 학문을 말살시키지 아니하였다. (마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 1장 5:1)
Omnibus tamen qui affuerunt in tantum lectio illa grata extitit ut eam singulari preconio extollerent, et me secundum hunc nostre lectionis tenorem ad glosandum /f.3rc/ compellerent.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:24)
quanta dilatatione hec singularis infamia universum mundum esset occupatura.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 1:7)
Pro eo quod apud nos dicitur Deus, Hebraica veritas habet, Eloim, quod est plurale hujus singularis, quod est El. Quare ergo non dictum est El, quod est Deus, sed Eloim, quod apud Hebraeos dii sive judices interpretatur, nisi hoc ad multitudinem personarum accommodetur, ut videlicet eo modo insinuetur pluralitas in Deo, quomodo et Trinitas;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:4)
Turba ruunt, ad nomen singularis numeri plurale verbum applicatur, juxta intelligentiam scilicet pluralitatis rerum per subjectum nomen intelligentiae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:8)
Qua re audita prodigiorum interpretes singularem eloquii suavitatem ore ejus emanaturam dixerunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:4)
Ex quo liquidum est Deum, qui omnium rerum est initium, et singulare principium, nullo modo in eo rerum numero contineri quae substantiae non sunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:1)
Et quoniam minus plenarias similitudines invenimus ad illud quod singulare est inducendas, minus de eo satisfacere possumus per similitudines.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:4)
Expeditis his quae ad singularem Christianae fidei professionem attinere videntur, de discretione videlicet trium personarum in una eademque penitus ac simplici divinitatis substantia, juvat in hujus summi boni perfectione contemplanda mentis aciem altius imprimere, ac diligentius singula replicando quaecunque aliquid quaestionis habere videntur, verisimilibus et honestissimis rationibus diffinire, ut quo amplius innotuerit hujus summi boni perfectio, majori unumquemque ad se trahat desiderio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION