라틴어 문장 검색

Turba ruunt, ad nomen singularis numeri plurale verbum applicatur, juxta intelligentiam scilicet pluralitatis rerum per subjectum nomen intelligentiae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:8)
In his atque in multis aliis mille numero singulari dictum est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVI 7:1)
milli passum dixit pro mille passibus et uno milli nummum pro unis mille nummis aperteque ostendit mille et vocabulum esse et singulari numero dici eiusque plurativum esse milia et casum etiam capere ablativum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVI 14:1)
Quaecumque, inquit, nomina seu vocabula recto casu numero singulari 'us' syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam posita est i littera, ea omnia casu vocativo i littera terminantur, ut 'Caelius Caeli,' 'modius modi,' tertius terti,' 'Accius Acci,' 'Titius Titi' et similia omnia;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 3:2)
atque inibi de quadrigis, inimicitiis, nonnullis praeterea vocabulis, an singulari numero comperiantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 1:3)
Nam cum 'caelum' semper ἑνικῶσ dicatur, 'mare' et 'terra' non semper, et 'pulvis,' 'ventus' et 'fumus ' non semper, cur' indutias' et 'caerimonias' scriptores veteres nonnumquam singulari numero appellaverunt, ' ferias' et 'nundinas ' et 'inferias ' et 'exequias' numquam?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 13:4)
Quod unum ergo rarissimum videbatur, invenimus quadrigam numero singulari dictam in libro Saturarum M. Varronis, qui inscriptus est Ecdemeticus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 18:1)
Compitalia enim et Bacchanalia et Agonalia Vinaliaque et reliqua his similia festorum dierum nomina sunt, nec singulariter nominantur, aut, si singulari numero dixeris, non idem significabis, nisi adieceris festum, ut Bacchanale festum, Agonale festum et reliqua, ut iam non positivum sit, sed adiectivum, quod Graeci ἐπίθετον vocant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 9:2)
Milli passum dixit pro mille passibus et milli nummum pro mille nummis, aperteque ostendit mille et vocabulum esse et singulari numero dici et casum etiam capere ablativum, eiusque plurativum esse milia.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 8:1)
sane hic illius arma, hic currus fuit quotienscumque nomina pluralis et singularis numeri conectuntur, respondemus viciniori, ut ecce hoc loco currui, non armis respondit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 176)
salem autem quo utimur singulari numero tantum dicimus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 357)
veribus ecce nomen de his quae in numero singulari indeclinabilia sunt, ut veru cornu genu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2122)
locos et locos et loca dicimus, cum in numero singulari locus tantum dicamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3065)
armato milite] singularem numerum pro plurali posuit, ut ultro Inachias venisset ad urbes Dardanus pro Dardani;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2010)
barbam singulari numero hominum, plurali quadrupedum dicitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2773)

SEARCH

MENU NAVIGATION