라틴어 문장 검색

Exegi monumentum aere perennius regalique situ pyramidum altius, quod non imber edax, non aquilo impotens possit diruere aut innumerabilis annorum series et fuga temporum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 301)
deinde, ubi magnitudine ac moenibus situque urbis freti dicta aspernabantur, vi atque armis adortus expugnavit puberibusque interfectis, praeda omni militibus concessa diruit muros atque urbem incendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 303:2)
Vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium; eritque terra vestra deserta et civitates dirutae.
나는 너희를 민족들 사이로 흩어 버리며 너희 뒤로 칼을 빼어 휘두르겠다. 그리하여 너희 땅은 황폐해지고 너희 성읍들은 폐허가 될 것이다. (불가타 성경, 레위기, 26장33)
Quod cum audisset Balac, venisse scilicet Balaam, egressus est in occursum eius in Irmoab, quod situm est in extremis finibus Arnon;
발락은 발라암이 온다는 소식을 듣고, 그를 맞으러 자기 영토가 끝나는 아르논 강 경계의 이르 모압으로 나갔다. (불가타 성경, 민수기, 22장36)
Ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, et oppido, quod in valle situm est, usque Galaad non fuit civitas, quae nostras effugeret manus: omnia tradidit Dominus Deus noster nobis,
아르논 강 끝에 있는 아로에르와 그 강가의 성읍에서 길앗에 이르기까지, 우리가 차지하지 못한 성은 하나도 없었다. 주 우리 하느님께서 그것들을 모두 우리에게 넘겨주셨던 것이다. (불가타 성경, 신명기, 2장36)
nec in caelo situm, ut possis dicere: "Quis nobis ad caelum valet ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus?".
그것은 하늘에 있지도 않다. 그러니 ‘누가 하늘로 올라가서 그것을 가져다가 우리에게 들려주리오? 그러면 우리가 실천할 터인데.’ 하고 말할 필요가 없다. (불가타 성경, 신명기, 30장12)
Sed et Thobias Ammanites, qui erat ad latus eius, ait: " Sine aedificare; si ascenderit vulpes, diruet murum eorum lapideum ".
암몬 사람 토비야가 옆에 있다가, “저들이 아무리 성을 쌓아 보아야, 여우 한 마리만 올라가도 저들의 돌 성벽은 무너지고 말 거야.” 하고 거들었다. (불가타 성경, 느헤미야기, 3장35)
Et transgressus est Euphraten et transiit Mesopotamiam et diruit omnes civitates excelsas, quae erant ad torrentem Abronam, usquequo veniatur ad mare.
그리고 유프라테스 강을 따라 메소포타미아를 가로지르면서, 바다에 이르기까지 아브로나 계곡 위에 있는 모든 요새 성읍을 파괴하였다. (불가타 성경, 유딧기, 2장24)
Dirupit me rumpens et diruens, irruit in me quasi gigas.
나를 갈기갈기 찢으시며 전사처럼 달려드시니 (불가타 성경, 욥기, 16장14)
Urbs diruta et absque muro vir, qui non potest cohibere spiritum suum.
정신에 자제력이 없는 사람은 파괴되어 성벽이 없는 성읍과 같다. (불가타 성경, 잠언, 25장28)
Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae: auferam saepem eius, et erit in direptionem; diruam maceriam eius, et erit in conculcationem.
이제 내가 내 포도밭에 무슨 일을 하려는지 너희에게 알려 주리라. 울타리를 걷어치워 뜯어 먹히게 하고 담을 허물어 짓밟히게 하리라. (불가타 성경, 이사야서, 5장5)
quod monasterium sanctimonialium inter duo flumina Frauu et in paga, quae dicitur Britannice Durngueir, Saxonice autem Thornsaeta, tutissimo terrarum situ situm est, nisi ab occidentali parte tantummodo, ubi contigua terra est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 49 52:2)
Sic intelligamus Deum, si possumus, quantum possumus, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ praesentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla mutatione sui mutabilia facientem, nihilque patientem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:4)
Tam vario disjuncta situ, tot dissona linguis.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 7:1)
subitoque tumultu Sedulus infirmas arces, humilemque Namuream Diruit;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 15:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION