라틴어 문장 검색

induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis et intus vacuum.
이 채들을 제단 양옆의 고리에 끼워 제단을 들어 나를 수 있게 하였다. 그리고 제단은 판자로 안이 비게 만들었다. (불가타 성경, 탈출기, 38장7)
duos funiculos aureos inseruerunt anulis, qui in pectoralis angulis eminebant.
그런 다음 금줄 두 개를 가슴받이 양쪽 끝에 있는 그 고리에 걸었다. (불가타 성경, 탈출기, 39장17)
Quod cum audisset Balac, venisse scilicet Balaam, egressus est in occursum eius in Irmoab, quod situm est in extremis finibus Arnon;
발락은 발라암이 온다는 소식을 듣고, 그를 맞으러 자기 영토가 끝나는 아르논 강 경계의 이르 모압으로 나갔다. (불가타 성경, 민수기, 22장36)
Ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, et oppido, quod in valle situm est, usque Galaad non fuit civitas, quae nostras effugeret manus: omnia tradidit Dominus Deus noster nobis,
아르논 강 끝에 있는 아로에르와 그 강가의 성읍에서 길앗에 이르기까지, 우리가 차지하지 못한 성은 하나도 없었다. 주 우리 하느님께서 그것들을 모두 우리에게 넘겨주셨던 것이다. (불가타 성경, 신명기, 2장36)
nec in caelo situm, ut possis dicere: "Quis nobis ad caelum valet ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus?".
그것은 하늘에 있지도 않다. 그러니 ‘누가 하늘로 올라가서 그것을 가져다가 우리에게 들려주리오? 그러면 우리가 실천할 터인데.’ 하고 말할 필요가 없다. (불가타 성경, 신명기, 30장12)
Et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus, et non erat vir de filiis Israel melior illo; ab umero et sursum eminebat super omnem populum.
그에게는 아들이 하나 있었다. 이름은 사울인데 잘생긴 젊은이였다. 이스라엘 자손들 가운데 그처럼 잘생긴 사람은 없었고, 키도 모든 사람보다 어깨 위만큼은 더 컸다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 9장2)
Cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris in sanctuario ante Dabir, non apparebant ultra extrinsecus; qui et fuerunt ibi usque in praesentem diem.
그 채들은 끝이 안쪽 성소 앞에 있는 성소에서 보일 정도로 길었다. 그러나 밖에서는 보이지 않았다. 그 채들은 오늘날까지 그곳에 남아 있다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 8장8)
Phalel filius Ozi contra angulum turris, quae eminet de domo regis excelsa in atrio carceris; post eum Phadaia filius Pharos restauravit
우자이의 아들 팔랄은 성 굽이와, 경비대 뜰 쪽 윗궁궐의 도드라진 탑의 맞은쪽을 손질하였다. 그 다음은 파르오스의 아들 프다야가 (불가타 성경, 느헤미야기, 3장25)
Et aperuit Esdras librum coram omni populo ?super universum quippe populum eminebat ?et, cum aperuisset eum, stetit omnis populus.
에즈라는 온 백성보다 높은 곳에 자리를 잡았으므로, 그들이 모두 보는 앞에서 책을 폈다. 그가 책을 펴자 온 백성이 일어섰다. (불가타 성경, 느헤미야기, 8장5)
quod monasterium sanctimonialium inter duo flumina Frauu et in paga, quae dicitur Britannice Durngueir, Saxonice autem Thornsaeta, tutissimo terrarum situ situm est, nisi ab occidentali parte tantummodo, ubi contigua terra est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 49 52:2)
Sic intelligamus Deum, si possumus, quantum possumus, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ praesentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla mutatione sui mutabilia facientem, nihilque patientem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:4)
Cumque tam conspicuis in Christo et ecclesia emineret bonorum actuum ornamentis, eius patientiam, sicut et sancti Iob, aggressus est experiri inimicus humani generis, qui eo bonis iustius invidet quo appetitu bonae voluntatis caret.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 6:7)
pone eminet ingens A tergo gibbus;
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 3:4)
Tam vario disjuncta situ, tot dissona linguis.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 7:1)
quam vero in humanioribus pacis studiis non emineamus, indicio sunt quos nuper in lucem emisimus versiculi.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION