라틴어 문장 검색

Drysidae ingeniis celsiores, ut auctoritas Pythagorae decrevit, sodaliciis astricti consortiis, quaestionibus occultarum rerum altarumque erecti sunt, et despectantes humana, pronuntiarunt animas immortales.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 8:2)
Liberalitatis eius testimonia plurima sunt et verissima, inter quae indicta sunt tributorum admodum levia, coronarium indultum, remissa debita multa, diuturnitate congesta, aequata fisci iurgia cum privatis, vectigalia civitatibus restituta cum fundis, absque his quos velut iure vendidere praeteritae potestates, quodque numquam augendae pecuniae cupidus fuit, quam cautius apud dominos servari existimabat, id aliquotiens praedicans, Alexandrum Magnum, ubi haberet thesauros interrogatum, apud amicos benivole respondisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 15:1)
Id vulgo dicitur aurum coronarium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 7:1)
Ex praeda, ex manubiis, ex auro coronario.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 7:5)
hoc est quod dicitur illud fraternum vere dulce sodalicium.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1002)
dona recognoscit populorum aurum coronarium dicit, quod triumphantibus hodieque a victis gentibus datur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 7211)
saepe suos solitus recitare Propertius ignes, iure sodalicii, quo mihi iunctus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1022)
Incendent libidines tuas adulterorum sodalicia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 20:9)
cum velut victores tribuni perculsis patribus Caesonis exsilio prope perlatam esse crederent legem et, quod ad seniores patrum pertineret, cessissent possessione rei publicae, iuniores, id maxime quod Caesonis sodalicium fuit, auxere iras in plebem, non minuerunt animos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 160:2)
tricliniis hibernis non est utilis compositione nec megalographia nec camerarum coronario opere subtilis ornatus, quod ea et ab ignis fumo et ab luminum crebris fuliginibus corrumpuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장16)
Posteaquam indicium est factum dempto auro tantundem argenti in id coronarium opus admixtum esse, indignatus Hiero se contemptum esse neque inveniens, qua ratione id furtum reprehenderet, rogavit Archimeden, uti in se sumeret sibi de eo cogitationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말31)

SEARCH

MENU NAVIGATION