라틴어 문장 검색

et ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam et astra, omnem exercitum caeli, et errore deceptus adores ea et colas, quae attribuit Dominus Deus tuus cunctis gentibus, quae sub caelo sunt.
너희는 하늘로 눈을 들어, 해나 달이나 별 같은 어떤 천체를 보고 유혹을 받아, 그것들에게 경배하고 그것들을 섬겨서는 안 된다. 그것들은 주 너희 하느님께서 온 하늘 아래에 있는 다른 모든 민족들에게 주신 몫이다. (불가타 성경, 신명기, 4장19)
aut sol alliget astra Veneris et Mercurii, ne longius absint a corpore ejus quam ad distantiam certam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 456:7)
sive parens Augusta fuit, seu forte reluxit divi sidus avi, seu te properantibus astris cernere sol patiens caelum commune remisit.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:105)
Manebit altum Flaviae decus gentis Cum sole et astris cumque luce Romana.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, I2)
Idcirco certis dimensum partibus orbem per duodena regit mundi Sol aureus astra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 8:1)
pariterque mundus lege confusa aetheris et solem et astra vidit et vetitum mare tetigistis, ursae.
(세네카, 메데아 12:11)
sic cadit, attonitis quotiens avellitur astris, Solis opaca soror;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권263)
"Omnem adeo mundum, si solem lunam reliqua astra desierit1 fontium dulcis aqua et aqua marina nutrire, in vim ignis abiturum, Stoicis constans opinio est, quod consumto umore mundus hic omnis ignescet."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:3)
Primusque sol, qui astrorum tenet principatum, ita movetur ut, cum terras larga luce compleverit, easdem modo his modo illis ex partibus opacet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 49:4)
Quid enim, non eisdem vobis placet omnem ignem pastus indigere nec permanere ullo modo posse nisi alatur, ali autem solem lunam reliqua astra aquis, alia dulcibus alia marinis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 37:1)
bonus omnia credi auctor et horrificis lymphare incursibus urbes, si geminos soles ruituraque suadeat astra, aut nutare solum aut veteres descendere silvas, a!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권43)
virgo autem impositae sustentat pondera laevae, dextra sedet baculo, qualis si puppe relicta exosus manes pigri sulcator Averni exeat ad superos solemque et pallida turbet astra, nec ipse diu fortis patiensque superni aeris;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권316)
Vt nox splendescat, splendor tenebrescit, eclipsi Sol uerus languescit, ut astra reducat ad ortum, Egrotat medicus, ut sanet morbidus egrum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:9)
Exempla instantiarum monodicarum sunt, sol et luna, inter astra;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 296:1)
quae moveant momenta polum, quam certus in astris error, quis tenebras solis causisque meantem defectum indicat numerus, quae linea Phoeben damnet et excluso pallentem fratre relinquat.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:66)

SEARCH

MENU NAVIGATION