라틴어 문장 검색

Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas.
해가 지고 어둠이 깔리자, 연기 뿜는 화덕과 타오르는 횃불이 그 쪼개 놓은 짐승들 사이로 지나갔다. (불가타 성경, 창세기, 15장17)
Et nunc, ecce manus Domini super te; et eris caecus, non videns solem usque ad tempus ". Et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae, et circumiens quaerebat, qui eum manum darent.
이제 보시오, 주님의 손이 당신 위에 놓여 있소. 당신은 눈이 멀어 한동안 해를 보지 못할 것이오.” 그러자 즉시 짙은 어둠이 그를 덮쳐, 그는 사방을 더듬으며 자기 손을 잡아 이끌어 줄 사람을 찾았다. (불가타 성경, 사도행전, 13장11)
Tris adeo incertos caeca caligine soles erramus pelago, totidem sine sidere noctes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:8)
Non lubet scribere quod in tabula apud pontificem maximum est, quotiens annona cara, quotiens lunae aut solis lumine caligo aut quid obstiterit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVIII 7:1)
Nam terrae adhuc humidae exhalatio meando in supera volubili impetu atque inde sese, postquam calefacta est, instar serpentis mortiferi in infera revolvendo corrumpebat omnia vi putredinis, quae non nisi ex calore et humore generatur, ipsumque solem densitate caliginis obtegendo videbatur quodammodo lumen eius eximere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 57:2)
Cui sol per caliginem splendet, licet contentus interim sit effugisse tenebras, adhuc non fruitur bono lucis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 11:5)
Denique cum suavi devinxit membra sopore somnus et in summa corpus iacet omne quiete, tum vigilare tamen nobis et membra movere nostra videmur, et in noctis caligine caeca cernere censemus solem lumenque diurnum, conclusoque loco caelum mare flumina montis mutare et campos pedibus transire videmur, et sonitus audire, severa silentia noctis undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 16:1)
caligo terrae scinditur percussa solis spiculo, rebusque iam color redit vultu nitentis sideris.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus2)
radiorum enim splendor propinquantem solem longe lateque praecedens, atque caliginem paulatim extenuans tenebrarum, parit lucem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 38:5)
soles vero pro diebus posuit, ut tris adeo incertos caeca caligine soles erramus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7453)
At nox obruit ingenti caligine terras, aut ubi de longo cursu sol ultima caeli impulit atque suos efflavit languidus ignis concussos itere et labefactos aëre multo, aut quia sub terras cursum convortere cogit vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 25:1)
longos soles c. id est aestivos dies finire, ut "tris adeo incertos caeca caligine soles". condere finire, usque ad oc- casum ducere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 521)
hunc homines fontem nimis admirantur et acri sole putant subter terras fervescere partim, nox ubi terribili terras caligine texit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 27:5)
neque enim caligine tanta obruerent terras, nisi inaedificata superne multa forent multis exempto nubila sole;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:7)
"audivi vesperi, meis his, inquam, auribus audivi, quod non celerius sol caelo ruisset noctique ad exercendas inlecebras magiae maturius cessisset, ipsi soli nubilam caliginem et perpetuas tenebras comminantem."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION