라틴어 문장 검색

etiamque non crebriter in campis confluunt imbres, sed in montibus aut ad ipsos montes, ideo quod umores ex terra matutino solis ortu moti cum sunt egressi, in quamcumque partem caeli sunt proclinati, trudunt aera;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장2)
Cum quibus praemissi milites, a Bethlehem revertentes, in via associati sunt, cum primum solis calore matutini rores in gramine solent exsiccari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:5)
cavere meridianum solem, matutinum et vespertinum frigus, itemque auras fluminum atque stagnorum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장7)
cauere meridianum solem, matutinum et uespertinum frigus, itemque auras fluminum atque stagnorum;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 3:2)
cavere meridianum solem, matutinum et vespertinum frigus;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 3:2)
"nunc ite, sorores, dum matutinis praesudat solibus aër, dum meus humectat flaventes Lucifer agros roranti praevectus equo."
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:58)
Nam et solis orbis matutinus solito nobis maior apparet, quia interiacet inter nos et ipsum aer adhuc de nocte roscidus, et grandescit imago eius, tamquam in aquae speculo visatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 2:6)
Quae simul adspexit liquefacta rursus in unda, non tulit ulterius, sed ut intabescere flavae igne levi cerae matutinaeque pruinae sole tepente solent, sic attenuatus amore liquitur et tecto paulatim carpitur igni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 48:8)
cum enim aurae matutinae cum sole oriente ad oppidum pervenient et his ortae nebulae adiungentur spiritusque bestiarum palustrium venenatos cum nebula mixtos in habitatorum corpora flatu spargent, efficient locum pestilentem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장4)
Post multa enim quae vates auguresque praedixere veridice, resultabant canes ululantibus lupis, et querulum quoddam nocturnae volucres tinniebant et flebile, et squalidi solis exortus hebetabant matutinos diei candores, et Antiochiae per rixas tumultusque vulgares id in consuetudinem venerat, ut quisquis vim se pati existimaret, Vivus ardeat Valens licentius clamitaret, vocesque praeconum audiebantur, assidue mandantium congeri ligna ad Valentini lavacri succensionem, studio ipsius principis conditi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 1장 2:1)
Praeterea aurae matutinae, qua sol, cum emergit, de subterranea parte versando pulsat aeris umorem et [impetu] scandendo praeurens exprimit aurarum antelucano impetu flatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장45)
ideo per rara foramina terrae partibus erumpens primus se sustulit aether ignifer et multos secum levis abstulit ignis, non alia longe ratione ac saepe videmus, aurea cum primum gemmantis rore per herbas matutina rubent radiati lumina solis exhalantque lacus nebulam fluviique perennes ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:4)
perfecto itaque matutino sacrificio cum circa solis occasum essent sacra repetenda, Potitius prior advenit, Pinarius postea, extis iam redditis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2697)
ita ut medio saepe tempore noctis in quaestionem ueniat intuentibus, utrum crepusculum adhuc permaneat uespertinum, an iam aduenerit matutinum, utpote nocturno sole non longe sub terris ad orientem boreales per plagas redeunte;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:12)
cum enim in hieme anni sereno caelo in ea traducuntur matutino boves, ad solem pabulum capientes fiunt nitidiores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장30)

SEARCH

MENU NAVIGATION