라틴어 문장 검색

Ingentem animo sollicitudinem litterae incusserant, et, quidquid in utramque partem aut metus aut spes subiecerat, secreta aestimatione pensabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 6:1)
"Credisne me prius somnum capere potuisse, quam exonerarem animum sollicitudine, quae quietem morabatur?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 26:2)
quam Verrius Flaccus Angeroniam dici ait, quod angores ac sollicitudines animorum propitiata depellat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 7:2)
hosce igitur ambos tibi sic commendo, ut maiore cura, studio, sollicitudine animi commendare non possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 13 2:2)
Non decet gratum animum sollicitudo, contra summa fiducia sui et ex conscientia veri amoris dimissa omnis anxietas.
(세네카, 행복론, Liber VI 205:2)
Cuius non contractum sollicitudine animum illius argutiae solvant ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 126:2)
Ob haec ipsa amantis animus in sollicitudinem suspicionemque revolutus est, desiderium captivae profecto a consuetudine stupri ortum esse coniectans.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 35:1)
ea sollicitudo non mediocriter animum angebat, omnes illi fratrique diuitiarum spes in facultatibus matris sitae erant.
(아풀레이우스, 변명 69:5)
qua re non equidem te moneo, sed mihi ita persuasi, te quoque in isdem versari rebus, quae etiam si minus prodessent, animum tamen a sollicitudine abducerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 3 5:3)
medetur animis, inanes sollicitudines detrahit, cupiditatibus liberat, pellit timores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 11:2)
Iam vero motus animi, sollicitudines aegritudinesque oblivione leniuntur traductis animis ad voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 110:1)
sive novam et recentem curam non sine aliqua trepidatione animi attulerit, ipsa sollicitudo commendat eventum et lenocinatur voluptati.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 6장 5:4)
"laxa paulisper animum, quem intempestiva sollicitudine amici sane fideles, sed moleste seduli turbant."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 11:8)
quodsi qui satis sibi contra hominum conscientiam saepti esse et muniti videntur, deorum tamen horrent easque ipsas sollicitudines, quibus eorum animi noctesque diesque exeduntur, a diis inmortalibus supplicii causa importari putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 67:1)
Dat enim lucrum, sed cum metu, sollicitudine, tormentis et animi et corporis."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 22:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION