라틴어 문장 검색

Quae quidem simul viderat illum iuvenem, fornicisque et lenonis audierat mentionem, coepit risu laetissimo gestire, ut mihi merito subiret vituperatio totius sexus, eum viderem puellam, proci iuvenis amore nuptiarumque castarum desiderio simulato, lupanaris spurci sordidique subito delectari nomine;
(아풀레이우스, 변신, 7권 8:3)
Sordidius nihil est, nihil est te spurcius uno, Qui potes insidias dona vocare tuas:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LVI2)
Sicut argentum sordidum ornans vas fictile, sic labia levia et cor malum.
악한 마음에 매끄러운 입술은 겉만 매끈하게 칠한 질그릇 같다. (불가타 성경, 잠언, 26장23)
Etenim, si introierit in synagogam vestram vir aureum anulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
가령 여러분의 모임에 금가락지를 끼고 화려한 옷을 입은 사람이 들어오고, 또 누추한 옷을 입은 가난한 사람이 들어온다고 합시다. (불가타 성경, 야고보 서간, 2장2)
Qui nocet, noceat adhuc; et, qui sordidus est, sordescat adhuc; et iustus iustitiam faciat adhuc; et sanctus sanctificetur adhuc.
불의를 저지르는 자는 계속 불의를 저지르고, 더러운 자는 계속 더러운 채로 있어라. 의로운 이는 계속 의로운 일을 하고 거룩한 이는 계속 거룩한 채로 있어라.” (불가타 성경, 요한 묵시록, 22장11)
viae sordidae erant et artae.
좁고 지저분한 길이 있었다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Rōma36)
De ecclesiasticis quoque sumptibus eruditos, et quod in corbonam pro peccato quilibet pauper totam substantiam effundens obtulerat, haec in Saturnalium sportulam et Minervae, aut in sumptus domesticos, aut in sordida scorta convertit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:16)
Repertos quosdam dicit Tullius, qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum aestimarent;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:30)
Illa uigil, studiosa, libens, attenta, laborans, Indulgens operi, mentem deducit in actum, Non habitu uilis nec uultu sordida, gestu Degener, incompta uerbis uel barbara factis, Sed tamen in uultu proscribit signa laboris Pallor;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:2)
Auxerunt haec vulgi sordidioris audaciam;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 6:1)
Arguebat hic idem princeps timidos saepius, maculosos tales appellans et sordidos, et infra sortem humilem amendandos, ipse ad pavores irritos aliquotiens abiectius pallens, et quod nusquam erat, ima mente formidans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 11:1)
nisi forte in eo reprehendendus sum, quod Calpurniano puluisculum ex Arabicis frugibus miserim, quem multo aequius erat spurcissimo ritu Hiberorum, ut ait Catullus, sua sibi urina
(아풀레이우스, 변명 6:6)
crimen haud contemnendum philosopho, nihil in se sordidum sinere, nihil uspiam corporis aperti immundum pati ac fetulentum, praesertim os, cuius in propatulo et conspicuo usus homini creberrimus, siue ille cuipiam osculum ferat seu cum quiquam sermocinetur siue in auditorio dissertet siue in templo preces alleget:
(아풀레이우스, 변명 7:3)
nam quae malum ratio est linguam mundam et laetam, uocem contra spurcam et tetram possidere, uiperae ritu niueo denticulo atrum uenenum inspirare?
(아풀레이우스, 변명 8:5)
Hic etiam pro sua grauitate uitio mihi uortebat, quod me nec sordidiora dicere honeste pigeret.
(아풀레이우스, 변명 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION