라틴어 문장 검색

"Sed - si qua extremis miserorum votis apud deos vis est, et cum ipso spiritu profusas preces aliquod numen exaudit - ille quidem sospes et incolumis longeque supra sortem fortunae meae et invidiam deorum positus in solio Cyri gloriosam aetatem exigat suaeque virtutis memor eum matri liberisque meis locum apud se esse patiatur, quem illi fide et obsequio meruerint."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 28:9)
"sit sors fortunae, mens tamen libera est, et ideo actus hominis, non dignitas iudicatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:2)
Quo autem, inquit, pacto credi potest, uniuscuiusque stellarum formae et positionis sortem atque fortunam uni omnino homini certam destinatamque esse eamque formam post longissima saeculorum spatia restitui, si vitae eiusdem hominis indicia in tam brevibus intervallis per singulos maiorum eius gradus perque infinitum successionum ordinem tam saepe ac tam multipliciter eadem ipsa, non eadem stellarum facie denotantur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 22:1)
victoria vero populi Romani laetari eum regem mirum non esse, qui sortem omnem fortunae regnique sui cum rebus Romanis miscuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 155:1)
vel 'sorte' fortuna, ut utere sorte tua.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 55410)
nostra per adversas agitur fortuna procellas, sorte nec ulla mea tristior esse potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 123)
Inter quas tres fuere virgines, Ochi, qui ante Dareum regnaverat, filiae, olim quidem ex fastigio paterno rerum mutatione detractae, sed tum sortem earum crudelius adgravante fortuna.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 13:3)
Itaque rursus uni ei deditus orare non destitit, ut tali consilio abstineret patereturque sortem, quamcumque iis fortuna fecisset:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 8:2)
onerosior altera sors est, et vires fortuna negat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 57:6)
Sors obtulit, inquit, Et Fortuna viae tam magni numinis ora Consiliumque dei:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:25)
prospera sic maneat vobis fortuna, nec umquam contacti simili sorte rogetis idem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 4b20)
Et quod futuri temporis incerta sors volvit, quare potius a fortuna inpetrem, ut det, quam a me, ne petam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 11:6)
sed nec perinde patres moti sunt, et C. Sempronius, cui ea provincia sorti evenit, tamquam constantissimae rei fortunae fretus, quod victoris populi adversus victos dux esset, omnia temere ac neglegenter egit, adeo ut disciplinae Romanae plus in Volsco exercitu quam in Romano esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 402:2)
sorti pater aequus utrique est 'sorti' pro 'casui' et 'fortunae'. aequus hoc est aequo animo feret, si cecidero:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4501)
Itaque formetur animus ad intellectum patientiamque sortis suae et sciat nihil inausum esse fortunae, adversus imperia illam idem habere iuris quod adversus imperantes, adversus urbes idem posse quod adversus homines.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION