라틴어 문장 검색

inibi color spadix cuiusmodi sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 1:2)
' fulvus ' enim et flavus' et ' rubidus' et' poeniceus ' et ' rutilus' et 'luteus' et 'spadix' appellationes sunt rufi coloris, aut acuentes eum, quasi incendentes, aut cum colore viridi miscentes aut nigro infuscantes aut virenti sensim albo illuminantes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 9:2)
et qualis color equorum sit qui spadices vocantur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IX 1:2)
Quem colorem nos, sicuti dixi, poeniceum dicimus, Graeci partim φοίνικα, alii σπάδικα appellant, quoniam palmae termes ex arbore cum fructu avulsus spadix dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IX 10:1)
Quare vitiosissima est eorum agricolarum opinio, qui minimum referre credunt quotuvas sarmentum habuerit, dum et ex vite fertili legatur et non ex duro trunco enatum, quod pampinarium vocant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 5:3)
Nam confiteor pampinarios quoque, cum e duro processerint,tempore anni sequentis adquirere fecunditatem, et ideo in resecem summitti, ut progenerare possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 15:4)
nonnulla etiam, quae pertinaciter vixerunt, minus fecundas materias adferunt, siquidem e duro quae pullulant omnium confessione pampinaria saepissime fructu carent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 11장 3:3)
Pcrcuratis deinde quasi pedibus crura ipsa truncique circumspiciendi sunt, ne aut pampinarius palmes innatus aut verrucae similis furunculus relinquatur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 5:1)
Nam illae minimum vindemiae conferunt, quoniam exiguum fructum praebent, similes scilicet pampinariis;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 11:4)
alterum, quod ex duro provenit, quod quia primo anno plerumque frondem sine fructu affert, pampinarium vocant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 29:2)
Viti novellae pampinarium immitti non oportet, nisi necessario loco natus est, ut viduum ramum maritet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 31:1)
Veteribus vitibus loco nati palmites pampinarii utiles sunt, et plerique ad tertiam gemmam resecti optime submittuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 31:2)
nam pampinarius quam vim habeat, supra docui.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 35:4)
spadices quos phoeniciatos vocant pressos, myrteos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 821)
et gilvo spadix phoe- nicius est, quales sunt fructus palmarum, neque satis diluti coloris, neque nimium pressi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 8210)

SEARCH

MENU NAVIGATION