라틴어 문장 검색

Nec enim eorum quemquam adhibita uxore rixantem, multo se fortiore et glauca, peregrinorum ferre poterit globus, tum maxime cum illa inflata cervice suffrendens, ponderansque niveas ulnas et vastas, admixtis calcibus emittere coeperit pugnos, ut catapultas tortilibus nervis excussas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 1:2)
Cum enim idem prohibitores catapultis nostrorum urgerentur atque ballistis, ipsi quoque ex edito arcus erigebant fortiter , quibus panda utrimque surgentia cornua ita lentius flectebantur, ut nervi digitorum acti pulsibus violentis, harundines ferratas emitterent, quae corporibus illisae contrariis, letaliter figebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 13:2)
TUBERO in Historiis scriptum reliquit, bello primo Poenico Atilium Regulum consulem in Africa, castris apud Bagradam flumen positis, proelium grande atque acre fecisse adversus unum serpentem in illis locis stabulantem invisitatae inmanitatis, eumque magna totius exercitus conflictione balistis atque catapultis diu oppugnatum, eiusque interfecti corium longum pedes centum et viginti Romam missum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, III 2:1)
IN sermonibus forte quos de temporibus rerum ad usus hominum repertarum agitabamus, adulescens quispiam non indoctus sparti quoque usum in terra Graecia diu incognitum fuisse dixit multisque post Ilium captum tempestatibus ex terra Hispania advectum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, III 2:1)
Non, inquit, meo libro versus iste, sed vobis plane magister defuit, si creditis in eo versu σπάρτα id significare quod nos 'spartum' dicimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, III 4:2)
Ego σπάρτα apud Homerum non plus 'spartum' significare puto quam σπάρτουσ, qui dicuntur in agro Thebano nati.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, III 5:2)
In Graecia sparti copia modo coepit esse ex Hispania.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, III 5:3)
scorpionum catapultarum ceterorumque telorum quae ad defendendum solent parari, magnam copiam habebat.
(카이사르, 아프리카 전기 31:10)
Hanc super contignationem, quantum tectum plutei ac vinearum passum est, laterculo adstruxerunt supraque eum locum duo tigna transversa iniecerunt non longe ab extremis parietibus, quibus suspenderent eam contignationem, quae turri tegimento esset futura, supraque ea tigna directo transversas trabes iniecerunt easque axibus religaverunt (has trabes paulo longiores atque eminentiores, quam extremi parietes erant, effecerant, ut esset ubi tegimenta praependere possent ad defendendos ictus ac repellendos, cum infra eam contignationem parietes exstruerentur) eamque contabulationem summam lateribus lutoque constraverunt, ne quid ignis hostium nocere posset, centonesque insuper iniecerunt, ne aut tela tormentis immissa tabulationem perfringerent, aut saxa ex catapultis latericium discuterent.
(카이사르, 내란기, 2권 9:2)
"Respice, si tales iactas aluisse fluentis, Eurota Spartane, tuis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:117)
Sed ex sordidis deterrimae notae mel habetur nemorense, quod sparto atque arbutoprovenit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 7:1)
in ratibus praetoriarum cohortium manipuli turmaeque adstiterant, antepositis propugnaculis ex quis catapultae ballistaeque tenderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장3)
et ne ponti iniciendo impedimentum hostiles turmae adferrent (iam enim subiectis campis magna specie volitabant), navis magnitudine praestantis et conexas trabibus ac turribus auctas agit per amnem catapultisque et ballistis proturbat barbaros, in quos saxa et hastae longius permeabant quam ut contrario sagittarum iactu adaequarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 9장2)
nam nisi eius adventus appropinquasset, non prius Thebani Sparta abscessissent, quam captam incendio delessent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 5:2)
Sparta enim civitas est Laconicae, ubi sunt puellae venatrices.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3162)

SEARCH

MENU NAVIGATION