라틴어 문장 검색

Inter spem curamque, timores inter et irasomnem crede diem tibi diluxisse supremum;
(호라티우스의 첫번째 편지, 046)
Inter spem curamque, timores inter et iras omnem crede diem tibi diluxisse supremum, grata superveniet, quae non sperabitur hora.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 46)
hoc qui perviderit, protinus ut erit parens factus, acrem quam maxime curam spei futuri oratoris impendat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 32:4)
14. Neque obiecerat adhuc rex curam aut spem de rebus Britannaicis, verum occasiones consilio et arte vincere annisus est (quamvis arma sua infelicter cesserant), atque regem Gallum, licet victoria ipsa non potuisset, tamen victoriae fructu privare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:1)
nam et cum insidiatur, spe, curis, labore distringitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 13:2)
exedere animum dolor iraque demens et, qua non gravior mortalibus addita curis, spes, ubi longa venit, talem sub pectore nubem consilii volvens Dircen Cadmique negatas adparat ire domos, veluti dux taurus amata valle carens.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권118)
sequebatur turba, propria alia cognatorum sodaliumque, nihil medium, nec spem nec curam, sed immensa omnia volventium animo, alia publica sollicitudine excitata, favore et admiratione stupens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 546:1)
inter haec simul spes simul cura in dies crescebat, nec satis certum constare apud animos poterat utrum gaudio dignius esset Hannibalem post sextum decimum annum ex Italia decedentem vacuam possessionem eius reliquisse populo Romano, an magis metuendum quod incolumi exercitu in Africam transisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 359:1)
huic oppositos consules designatos habemus, in quibus est magna illa quidem spes sed anceps cura propter incertos exitus proeliorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 10 3:6)
Talia voce refert, curisque ingentibus aeger spem voltu simulat, premit altum corde dolorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 16:1)
Nulla autem invenitur medicina apertiva ad obstructiones cordis praeter amicum fidelem, cui impertire possis dolores, gaudia, metus, spes, suspiciones, curas, consilia, et quicquid denique cor opprimat, tanquam sub sigillo confessionis civilis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 2:6)
multi voluntate, effusius qui noluerant, medii ac plurimi obvio obsequio, privatas spes agitantes sine publica cura.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 19장4)
ego sum spe bona consilio, cura, labore non desum ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 28 2:9)
saepe aliquem sollers medicorum cura reliquit, nec spes huic vena deficiente cadit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 618)
hos multa ditavit fruge fluentes, quosdam infelices astris damnavit iniquis, spe cassa et sterili curam frustratus agrestem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2349)

SEARCH

MENU NAVIGATION