라틴어 문장 검색

Sic, exercitus duo, in quibus spes opesque utriusque populi erant sitae, oppidulo quodam, parvoque rivulo, qui vadis, nonnullis in locis, transiri poterat, duntaxat separabantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.43)
Nam, ut ut erant alia, illi certe quae nunc tibi domi est consuleres, Ne quid propter tuam fidem decepta pateretur mali, Cuius nunc miserae spes opesque sunt in te uno omnes sitae.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 17)
Iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae ducebatque diem, Danaique obsessa tenebant limina portarum, nec spes opis ulla dabatur;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 33:4)
Ceterum quoniam neque ingentem multitudinem haberet et spes opesque eius ex patre suo penderent, credere illum nihil palam ausurum, cum ipse filius testis adesset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장9)
Omnes undique ad te manus tendunt, perditae vitae perituraeque auxilium aliquod inplorant, in te spes opesque sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 8:9)
perque haec spes opesque istius raptim saltuatimque cumulari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 5:3)
hic omnes spes opesque sunt, quas servando patriam servamus, dedendo ad necem patriam deserimus ac prodimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 56:2)
Ita me Iuppiter Iuno Ceres Minerva Latona Spes Opis Virtus Venus Castor Polluces Mars Mercurius Hercules Summanus Sol Saturnus dique omnes ament, ut ille cum illa neque cubat neque ambulat neque osculatur neque illud quod dici solet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 8106)
tu mihi erus nunc es, tu patronus, tu pater, tibi commendo spes opesque meas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 383)
nunc spes opes auxiliaque a me segregant spernuntque se.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 32)
o mei parentes, hic vos conclusos gero, huc opesque spesque vestrum cognoscendum condidi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 4236)
"In dextris vestris iam libertatem, opem, spem futuri temporis geritis."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:50)
Nunc quoniam, Quirites, consceleratissimi periculosissimique belli nefarios duces captos iam et comprehensos tenetis, existimare debetis omnes Catilinae copias, omnes spes atque opes his depulsis urbis periculis concidisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 16:1)
spei salutis opis victoriae facultas a dis expetenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 89:5)
Nostram vitam omnium, in quo nostrae spes omnesque opes sitae Erant;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 287)

SEARCH

MENU NAVIGATION