라틴어 문장 검색

Et mensurabitis extra civitatem contra orientem duo milia cubitorum, et contra meridiem similiter duo milia, ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga aequali termino finietur; eruntque urbes in medio et foris suburbana.
성읍을 한가운데에 두고 성읍 바깥 동쪽으로 이천 암마, 남쪽으로 이천 암마, 서쪽으로 이천 암마, 북쪽으로 이천 암마씩 재어라. 이것이 그들의 성읍에 딸린 목초지다. (불가타 성경, 민수기, 35장5)
Et circumdabo te quasi sphaeram et iaciam contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam.
나는 네 둘레에 진을 쳐서 토성을 쌓아 너를 조이고 너를 향해 공격 축대를 세우리라. (불가타 성경, 이사야서, 29장3)
Haec dicit Dominus: " Si mensurari potuerint caeli sursum, et investigari fundamenta terrae deorsum, et ego abiciam universum semen Israel propter omnia, quae fecerunt, dicit Dominus.
─ 주님께서 이렇게 말씀하신다. ─ 누가 위로 하늘을 재고 아래로 땅의 기초를 헤아릴 수 있다면 나도 이스라엘의 모든 후손이 저지른 온갖 소행 탓에 그들을 모두 내던져 버릴 수 있으리라. 주님의 말씀이다.” 침범할 수 없는 미래의 도성 (불가타 성경, 예레미야서, 31장37)
Et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque milium et latitudinem decem milium, et in ipso erit templum, Sanctum sanctorum.
이렇게 측량한 곳에서 너희는 길이가 이만 오천 암마, 너비가 만 암마 되는 땅을 재어 놓아라. 그 안에 성소, 곧 가장 거룩한 곳이 자리 잡게 된다. (불가타 성경, 에제키엘서, 45장3)
Ne tamen offendant incauti errore globorum Quaeque suis incisa notis stat sphaera;
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 2:2)
jactique legens vestigia, primam, Qui certamen init, sphaeram demittit, at illa Leniter effusa, exiguum quod ducit in orbem, Radit iter, donec sensim primo impete fesso Subsistat;
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 3:2)
At si forte globum, qui misit, spectat inertem Serpere, et impressum subito languescere motum, Pone urget sphaerae vestigia, et anxius instat, Objurgatque moras, currentique imminet orbi.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 4:1)
Nec risus tacuere, globus cum volvitur actus Infami jactu, aut nimium vestigia plumbum Allicit, et sphaeram a recto trahit insita virtus Tum qui projecit, strepitus effundit inanes,
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 4:3)
Sphaera sed, irarum temnens ludibria, coeptum Pergit iter, nullisque movetur surda querelis.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 5:2)
Hostis at haerentem orbiculo detrudere sphaeram Certat, luminibusque viam signantibus omnes
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 5:4)
Evolat adducto non segnis sphaera lacerto.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 6:2)
Noster Aristarcus donaria fundit in artem Gramaticam, cujus thesauros ampliat, auget Diuitias uiresque suos mensurat in illa.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 28:3)
Hic artem totam picture lingua recenset, Que mensurandi doctrinam fundit et usum Edocet, immensum claudit, spatiosa refrenat Paruaque consequitur, metitur magna, profundum Scrutatur, ualles habitat, conscendit in altum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:7)
Querat cui possit se totum credere, uelle Declarare suum totamque exponere mentem, Cui sua committat animi secreta latentis, Vt sibi conseruans thesaurum mentis in illo, Nil sibi secretum quod non denudet eidem, Vt suus in signo tali mensuret amicus Pondus amicicie, quam lance rependat eadem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:10)
Praecipe nunc, iustitia, clarumoleum de quinque tonellis plenis mensurari, et scias quantum sit ibi clariolei;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:47)

SEARCH

MENU NAVIGATION