라틴어 문장 검색

Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium squalor appellabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 25:1)
Praeterea in Anna Peranna gubernium pro gubernatore et planum pro sycophanta et nanum pro pumilione dicit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 11:1)
Quos pumiliones dicimus, Graece νάνουσ appellari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 1:1)
Fac me, inquit, oro, magister, ut sim certus an recte supersederim 'nanos' dicere parva statura homines maluerimque eos 'pumiliones' appellare, quoniam hoc scriptum esse in libris veterum memineram, 'nanos' autem sordidum esse verbum et barbarum credebam?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 2:2)
Ipsa quoque squamosa sed nigra;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장420)
Ipsa quoque squamosa sed nigra;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 65:10)
ipsa quoque squamosa, sed nigra;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 77:7)
pendent vipereae squamosa pelle pharetrae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:138)
Sed utcunque fabricatum est, si semper influente gurgite riget, habere debet specus iuxta solum, eorumque alios simplices, et rectos, quo secedant squamosi greges, alios in cochleam retortos, nec nimis spatiosos, in quibus muraenae delitescant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 2:1)
quia si rabie vexantur, quod huic generi velut canino solet accidere, saepissime persequuntur squamosos, plurimosque mandendo consumunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 2:3)
nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos, caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas, parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal, magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:10)
Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium squalor appellatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 19:2)
Torrentur viscera flamma, Oraque sicca rigent squamosis aspera linguis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:39)
Nudus aper, sed et hic minimus qualisque necari A non armato pumilione potest.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIII2)
Haec, quae saepe solet vinci, quae vincere raro, Parma tibi, scutum pumilionis erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CCXIII Parma1)

SEARCH

MENU NAVIGATION