라틴어 문장 검색

Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas.
해가 지고 어둠이 깔리자, 연기 뿜는 화덕과 타오르는 횃불이 그 쪼개 놓은 짐승들 사이로 지나갔다. (불가타 성경, 창세기, 15장17)
Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace. Et tremuit omnis mons vehementer.
그때 시나이 산은 온통 연기가 자욱하였다. 주님께서 불 속에서 그 위로 내려오셨기 때문이다. 마치 가마에서 나오는 것처럼 연기가 솟아오르며 산 전체가 심하게 뒤흔들렸다. (불가타 성경, 탈출기, 19장18)
Cunctus autem populus videbat voces et lampades et sonitum bucinae montemque fumantem; et perterriti ac pavore concussi steterunt procul
온 백성은 우렛소리와 불길과 뿔 나팔 소리와 연기에 싸인 산을 보고 있었다. 백성은 그것을 보고 떨면서 멀찍이 서 있었다. (불가타 성경, 탈출기, 20장18)
Dominus non ignoscet ei, sed tunc quam maxime furor eius fumabit et zelus contra hominem illum, et sedebunt super eum omnia maledicta, quae scripta sunt in hoc volumine, et delebit Dominus nomen eius sub caelo
주님께서 그를 용서하려 하지 않으실 것이다. 오히려 그에 대한 주님의 진노와 질투가 타올라 이 책에 쓰인 모든 저주가 그 위에 내리고, 주님께서 그의 이름을 하늘 아래에서 지워 버리실 것이다. (불가타 성경, 신명기, 29장19)
Fumantesque artus, laniataque corpora lethum Corripit informe, et rotat ater in aethere turbo.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 5:1)
flagrantia tela deorsum Torquentur Jovis acta manu, dum vasta Gigantum Corpora fusa jacent, semiustaque sulphure fumant.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 14:5)
Quid prelarga manus Nature possit et in quo Gracius effundat dotes, exponit in isto, In quo, pubescens tenera lanugine florum, Sideribus stellata suis, succensa rosarum Murice, terra nouum contendit pingere celum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 10:4)
Gemmis stellatam speciem themonis inignit, Argento sparsim themonem uestit et ipsi Ligni materie, que pollet honore minori, Extremus succurrit honor redimitque minorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:9)
Vertitur in sidus, stellatus sidere fame, Hic cuius dono medicine stella caducis Illuxit, contra morbos dans arma salutis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:6)
Assunt Rethorice cultus floresque colorum, Verba quibus stellata nitent, et sermo decorem Induit, et multo splendescit clausula luce.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 16:1)
[0432] Supercilia aureo stellata fulgore, non in silvam evagantia, nec in nimiam demissa pauperiem, inter utrumque medium obtinebant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:8)
Inter has, circulus elucens ad zodiaceae obliquitatis similitudinem pretiosorum lapidum stellatus, monilibus sidereae contiguitatis oscula syncopabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:34)
Quae multis stellata coloribus, in grossiorem materiam conglobata, [0437D] in terrestris elementi speciem aspirabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:141)
Tempus erat quo terra caput stellata rosarum, Contendit coelo sidere plena suo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:9)
Illic stellata cauda Tulliani pavonis rutilabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION