라틴어 문장 검색

Causam esse huius rei Apion in libris Aegyptiacis hanc dicit, quod insectis apertisque humanis corporibus, ut mos in Aegypto fuit, quas Graeci ἀνατομάσ appellant, repertum est nervum quendam tenuissimum ab eo uno digito de quo diximus, ad cor hominis pergere ac pervenire;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, X 3:1)
Quaere etiam, si videtur, cur manu alicuius ob oculos suos repente agitata invitus coniveat, cur fulgente caelo a luminis iactu non sua sponte et caput et oculos declinet, cur tonitru vehementius facto sensim pavescat, cur sternumentis quatiatur, cur aut in ardoribus solis aestuet aut in pruinis inmanibus obrigescat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 12:4)
licet in insectis calor ob parvitatem corporis non deprehendatur ad tactum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 58:2)
Calori animalium nulla subjungitur negativa, nisi insectorum (ut dictum est) ob parvitatem corporis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 124:1)
Nam infimus gradus (ut in insectis) vix ad tactum deprenditur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 148:2)
Sternumentum etiam inter bona indicia est, et cupiditas cibi vel a primo servata, vel etiam post fastidium orta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장8)
Ante febres, si caput grave est, aut ex somno oculi caligant, aut frequentia sternumenta sunt, circa caput aliquis pituitae impetus timeri potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장3)
Singultus sternumento finitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장46)
Quae locis laborat aut difficulter partum edit, sternumento levatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장50)
Si capitis ac frontis dolores ex vento vel frigore aut aestu sunt, gravedine et sternumentis finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장60)
In eodem morbo periculosa sunt tussis, destillatio, etiam quod alias salutare habetur, sternumentum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장72)
ac novissime rosa caput naresque implere, offerre etiam naribus rutam ex aceto contritam, movere sternumenta medicamentis in id efficacibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장43)
Si postero die dolor remanet, alvum ducere, sternumenta evocare, nihil adsumere nisi aquam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장22)
sternumenta excitare, inferiores partes vehementer perfricare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장38)
Prodest etiam movere sternumenta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 3장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION