라틴어 문장 검색

Qui congregat in messe, filius sapiens est; qui autem stertit aestate, filius confusionis.
여름에 모아들이는 이는 사려 깊은 아들이고 수확 철에 잠만 자는 자는 수치스러운 아들이다. (불가타 성경, 잠언, 10장5)
Spiritus vero sanctus, qui amor Dei dicitur, recte per calorem intelligi videtur, cum in omnibus ipsis amor quo calere pectora dicuntur, frequenter calor sive ignis appelletur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 47:15)
Hic ignis minus igne calet, plus igne nitescit, Sicque manens unus minor est et maior eodem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:8)
Tristicies, Lamenta, Dolor, Pressura, Ruine Eius in obsequium feruent, dominique fatentur Miliciam, belloque calent cum rege ministri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:11)
Quamuis pigra foret, quamuis longeua Senectus, Quamuis delirans, quamuis torpore fatiscens, Prona tamen calet in bello, iuuenescit in armis, Nec baculi iam querit opem, suffulta furore, Nec regimen poscit que substentatur ab ira, Debilitate potens, morbo robusta, dolore Diues, segnicie fortis, pigredine prompta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:1)
In hac clamosa hinc [0491D] et hinc contentione milites Darsiani, qui in montis cacumine et eminentiore arce erant, cornibus fortiter insonuerunt, quatenus Turci qui in civitate erant et turrium praesidiis, et adhuc in summo diluculo stertebant, evigilantes, ad auxilium sociis exsurgerent, sicque immissis Christianis resistere valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 44:2)
Et ut magis deciperet, quasidormiens stertere coepit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 159:26)
Qui enim calet, continuo movetur et perturbatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 28장 3:3)
Quibus religione firmatis, egressi, biduumque ad deliberandum quid capessere debeant, sibi concedi clausos petisse asseverantes, in desidiam obsessores traduxerunt, et vigiliis quibus ob securitatem altiore stertitur somno, civitatis aditu reserato iuventus exsiluit velox, passibusque insonis, expeditis mucronibus, repens, cum castra nihil metuentium invasissent, iacentes multos nullis resistentibus trucidarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 8:1)
Exulis est non esse suum, uigilare potentis, Stertere seruorum, uelle iuuare pii.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:26)
tepesco, Ille calet.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:21)
dico Crassum iam dudum ebrium stertere, aut secundo lauacro ad repotia cenae obeunda uinulentum sudorem in balneo desudare.
(아풀레이우스, 변명 57:11)
Haec adhuc me suadente insolita vinolentia ac diurna fatigatione pertentatus bonus Socrates iam sopitus stertebat altius.
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:6)
"Ubi es tu, qui alta nocte immodice festinabas, et nunc stertis involutus?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:2)
diem ferme circa medium, cum iam flagrantia solis caleretur, in pago quodam apud notos ac familiares latronibus senes devertimus;
(아풀레이우스, 변신, 4권 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION