라틴어 문장 검색

Unde vehementer indignati et adversum me coniurati, nocte quadam quiescentem me atque dormientem in secreta hospicii mei camera, quodam mihi serviente per pecuniam corrupto, crudelissima et pudentissima ultione punierunt, et quam summa ammiratione mundus excepit, eis videlicet corporis mei partibus amputatis quibus id quod plangebant commiseram.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 5:3)
Ex hoc creberrimo haustu exercitus refocillabatur, licet hac parte in obsessa saepius cives haurientibus jacula intorquerent, et a stillicidio hoc prorsus Christianos absterrere laborarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 14:1)
Ex omni stillicidio pluviarum, ab ipsius tecti palatii canalibus, templique Domini testudine, et a tectis multorum aedificiorum, confluente, haec cisterna adimpletur, per circulum anni frigidam ac salubrem aquam abunde omnibus illic urbem inhabitantibus administrans.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 44:5)
Eodem anno Rorgius, qui dono regis Caiphas praeerat, infirmitate valida occupatus, longo tempore languit, donec tandem molestia corporis adaucta finem vitae fecit, et in stillicidio porticus ecclesiae Dominici sepulcri honorifice et catholice sepultus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 32:5)
Tria sunt, quæ expellunt hominem de domo, scilicetfumus et stillicidium et mala uxor;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 30:3)
Qui intranset graviter pro oculo tristis et dolens iussit cameram parari et lectumsterni, ut posset quiescere.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 91:6)
Timuit uxor ne intrans cameram amicum latitantemvideret.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 91:7)
mimi solent cameras vestras introire,
(ARCHIPOETA, IV99)
Ideoque iudices de ea consulebant, qui in eum finem in scaccharii camera (ubi haberi solet iudicum concilium) convenerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:26)
30. Primo, auctoritas camerae stellatae, quae antea legi regni communi tantum nitebatur in aliquibus casibus, robore statuti suffulta est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 30:1)
At quemadmodum cancellaria ius praetorium ita camera stellata ius censorium (demptis tamen rebus capitalibus) imitatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 30:5)
Ista autem curia camerae stellatae ex bonis composita est elementis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 30:6)
Etenim rex eum excepit in camera praesentiali, astantibus multis ex proceribus Scotiae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 15:2)
15. Circa hoc tempus noctu magnum coortum est incendium apud regis palatium de Shine prope cameras regis ipsius.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 15:1)
Similiter stillicidia, quae, si adfuerit aqua quae succedat, producunt se in filum admodum tenue, ne discontinuetur aqua;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION