라틴어 문장 검색

Credo te in Cupidinis castris stipendiarie militantem, et quadam interfamiliaritatis germanitate eidem esse connexum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:2)
Sicque stipendiariae administrationis jura, officiosissima curiositate persolvit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:36)
Post haec, nec longi temporis intervallo, Petrus praedictus, et exercitus illius copiosus, ut [0393C] arena maris innumerabilis, quia diversis regnis illi conjunctus convenerat, scilicet Francigenae, Suevi, Bajoarii, Lotharingi, continuabat pariter viam Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:1)
Sed dum per aliquot dies moram illic facerent, et vagari coepissent, [0405D] Bavari vero et Suevi, gens animosa, et caeteri fatui modum potandi excederent, pacem indictam violant, Hungaris vinum, hordeum et caetera necessaria paulatim auferentes, ad ultimum oves et boves per agros rapientes occiderunt, resistentes quoque et excutere volentes peremerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 48:5)
Cupiens itaque augustissima omnium sede morari diutius imperator, ut otio puriore frueretur et voluptate, assiduis nuntiis terrebatur et certis, indicantibus Suebos Raetias incursare, Quadosque Valeriam, et Sarmatas, latrocinandi peritissimum genus, superiorem Moesiam et secundam populari Pannoniam;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 20:1)
Indeque Menapios atque Suevos usque ad internitionem delevere, quia valde illis infesti erant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 13:10)
Ludewicus filius imperatoris Ludewici in oriente et Sclavis, Bevaria, Alamannia et Coria, Saxonia, Suevis, Thoringia et orientalibus Francis cum pago Wormaciensi atque Namnetis, qui sapientior et iustior caeteris.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:8)
priore anno enim propter adversariorum dilectus, quod stipendiarii aratores milites essent facti, messem non esse factam;
(카이사르, 아프리카 전기 20:4)
Interim Considius qui Acyllam + et VIII cohortibus stipendiariis + Numidis Gaetulisque obsidebat, ubi C.
(카이사르, 아프리카 전기 43:1)
propterea quod eo consilio florentissimis rebus domos suas Helvetii reliquissent uti toti Galliae bellum inferrent imperioque potirentur, locumque domicilio ex magna copia deligerent quem ex omni Gallia oportunissimum ac fructuosissimum iudicassent, reliquasque civitates stipendiarias haberent.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 30장3)
Haeduos sibi, quoniam belli fortunam temptassent et armis congressi ac superati essent, stipendiarios esse factos.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 36장3)
Tum demum necessario Germani suas copias castris eduxerunt generatimque constituerunt paribus intervallis, Harudes, Marcomanos, Tribocos, Vangiones, Nemetes, Sedusios, Suebos, omnemque aciem suam raedis et carris circumdederunt, ne qua spes in fuga relinqueretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 51장2)
Hoc proelio trans Rhenum nuntiato, Suebi, qui ad ripas Rheni venerant, domum reverti coeperunt; quos ubi qui proximi Rhenum incolunt perterritos senserunt, insecuti magnum ex iis numerum occiderunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 54장1)
Causa transeundi fuit quod ab Suebis complures annos exagitati bello premebantur et agri cultura prohibebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 1장2)
Sueborum gens est longe maxima et bellicosissima Germanorum omnium.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 1장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION