라틴어 문장 검색

et sermo eorum ut cancer serpit; ex quibus est Hymenaeus et Philetus,
그들의 말은 악성 종양처럼 사방을 파먹어 들어갈 것입니다. 그들 가운데 히메내오스와 필레토스가 있습니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 둘째 서간, 2장17)
multo hic stagnantia fuco Moenia flagrantem liquefacto suphure rivum Fingunt, et falsus tanta arte accenditur ignis, Ut toti metuas tabulae, ne flamma per omne Livida serpat opus, tenuesque absumpta recedat Pictura in cineres, propriis peritura favillis.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 10:2)
At si forte globum, qui misit, spectat inertem Serpere, et impressum subito languescere motum, Pone urget sphaerae vestigia, et anxius instat, Objurgatque moras, currentique imminet orbi.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 4:1)
Demonstrat que uerba, quibus uel quando tacenda Queue loqui deceat, ne uel dicenda tacendo Strangulet, aut nimio largus sermone tacenda Euomat atque seram diffuso subtrahat ori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:4)
Despectus comittatur eam, Pudor heret eunti, Serpit humi Murmur, currunt Conuicia, laudem Fama per antiphrasim fundit risumque Cachini.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:7)
[0456C] non enim vel detractoriae malignitatis caliginosa rubigo, vel incandentis odii fervor foras egrediens, vel invidiae tyrannus extra desaeviens, ad has invectivas accusationis me impulit, sed ne veritatis per se loquentis evidentiam videor silentio strangulare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:3)
V. Exemplum de homine et serpente.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 77:1)
Calefactusserpens circa foventem serpere coepit et tandem ligatum grave strinxit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 78:3)
Deum aurum petimus, strangulamur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:24)
Posuit iterum diabolus secundum jactantiae laqueum, qui etiam bonam mentem prosperis currentem semitis solet strangulare:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:8)
Serpit malitia, vulnus augetur, ubi medicina defuerit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:14)
ut ea dote muniti tueantur bonitatem naturae, et malum illud includant, ne possit nocere, et quasi clausum strangulent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 2:8)
ne singulae eorum velut aequatis fatigentur praeliis, et evadendi de angustiis naturalibus, ac serpendi latius facultatem haberet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 3:12)
cum vero efferbuerit, atque in ulcus eruperit, ne possit latius serpere, et finitima contaminare;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:9)
Haec igitur est animae sanitas, haec salubritas mentis, ut affluentia cesset erroris, sistatur culpa, ne serpat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION