라틴어 문장 검색

Cadunt bubali cum eis, iuvenci cum tauris; inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium,
들소들도 함께 쓰러지고 황소들과 함께 힘센 소들도 쓰러진다. 그들의 땅은 피로 흠뻑 물들고 그들의 흙은 기름기로 덮인다. (불가타 성경, 이사야서, 34장7)
Exposuit Graiis, et tortile velleris aurum, Navita terrificis infamia littora monstris Describit, mixto spirantem incendia fumo Serpentem, vigilesque feras, plaustroque gementes Insolito tauros, et anhelos igne juvencos.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 13:1)
Unde plateae totius civitatis Jerusalem corporibus exstinctis virorum et mulierum lacerisque membris infantium adeo stratae et opertae fuisse referuntur, ut non solum in vicis, soliis et palatiis, sed etiam in locis desertae solitudinis copia occisorum reperiretur innumerabilis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 60:8)
Sed et plateae mirificis et variis tapetibus stratae, vici purpureis velis adornati in honorem tam nobilissimae, et thesauris famosissimae matronae, rutilabant, [0703C] sicut decet reges in omni gloria et pompa exaltari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 28:6)
Fama vero, quae mille, ut aiunt, linguis rerum mire exaggerat fidem, per Illyrios omnes celebrior fundebatur, Iulianum strata per Gallias multitudine regum et gentium numeroso exercitu, et successibus tumidum variis, adventare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 9장 3:1)
Vt racione pari fortune munera sumant, Sumunt fedus ouis capra iuuenca leo.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane carnem ferente 8:1)
iterumne Tonantem inter Sidonias cogis mugire iuvencas?
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:65)
haec viridem trahitur complexa iuvencum) certatimque novis onerant conubia donis.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:108)
sic opifex tauri tormentorumque repertor, qui funesta novo fabricaverat aera dolori, primus inexpertum Siculo cogente tyranno sensit opus docuitque suum mugire iuvencum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:95)
sic armenta suo iam defensante iuvenco celsius adsurgunt erectae cornua matri, sic iam terribilem stabulis dominumque ferarum crescere miratur genetrix Massyla leonem.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:237)
Teutonicus vomer Pyrenaeique iuvenci sudavere mihi;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:247)
tunc Aiax erat Eutropii lateque fremebat, non septem vasto quatiens umbone iuvencos, sed, quam perpetuis dapibus pigroque sedili inter anus interque colos oneraverat, alvum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:225)
stratas acies, deleta canebat agmina, Maeonios foedari caedibus agros, Pamphylos Pisidasque rapi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:268)
Phalarim tormentaque flammae profuit et Siculi mugitus ferre iuvenci quam tales audire choros.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:117)
pecudum strages passimque iuvenci semineces et adhuc infecta mapalia tabo sparsaque sanguineis pastorum funera campis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:239)

SEARCH

MENU NAVIGATION