라틴어 문장 검색

Dircaeis qualis in arvis messis cum proprio mox bellatura colono cognatos strinxit gladios, cum semine iacto terrigenae galea matrem nascente ferirent armifer et viridi floreret milite sulcus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:169)
nam et caput stringebat diadema candida, ferebat et sceptrum Irrupit alia quam putares Minervam, caput confecta fulgenti galea (et oleaginea corona tegebatur ipsa galea) clypeum attollens et hastam quatiens et qualis illa cum pugnat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 30:6)
igitur scuta galeaeque ictae cum etiam quos non volneraverant turbarent neque subire erat facile ad propiorem pugnam neque missilia habebant, quibus eminus rem gererent - stantes et expositos ad ictus cum iam satis nihil tegeret, quosdam etiam pedem referentes fluctuantemque et instabilem aciem redintegrato clamore strictis gladiis hastati et principes invadunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 503:1)
Currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum; stringensque collum eius osculatus est eum, et fleverunt.
그러자 에사우가 야곱에게 달려와서 그를 껴안았다. 에사우는 야곱의 목을 끌어안고 입 맞추었다. 그들은 함께 울었다. (불가타 성경, 창세기, 33장4)
et stringatur pectorale anulis suis cum anulis ephod vitta hyacinthina, ut maneat supra balteum ephod, et a se invicem pectorale et ephod nequeant separari.
그리고 자주색 실로 만든 끈으로 가슴받이 고리를 에폿 고리에 이어, 에폿의 띠 위에 오게 해서 가슴받이가 에폿에서 늘어지지 않게 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 28장28)
Et strinxerunt pectorale anulis eius ad anulos ephod vitta hyacinthina, ut esset super balteum ephod, ne amoveretur ab ephod, sicut praecepit Dominus Moysi.
그리고 자주색 실로 만든 끈으로 가슴받이 고리를 에폿 고리에 이어, 에폿의 띠 위에 오게 해서 가슴받이가 에폿에서 늘어지지 않게 하였다. 이는 주님께서 모세에게 명령하신 대로였다. (불가타 성경, 탈출기, 39장21)
et strinxerunt eam desuper cum tiara vitta hyacinthina, sicut praeceperat Dominus Moysi.
이것을 자주색 실로 된 끈에 매어 쓰개에 달았다. 이는 주님께서 모세에게 명령하신 대로였다. (불가타 성경, 탈출기, 39장31)
tam valide, ut capulus ferrum sequeretur in vulnere ac pinguissimo adipe stringeretur. Nec eduxit gladium, sed ita, ut percusserat, reliquit in corpore; statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt.
칼날과 함께 자루까지 박혔는데, 에훗이 에글론의 배에서 칼을 뽑지 않았으므로 굳기름이 칼에 엉겨 붙었다. (불가타 성경, 판관기, 3장22)
Et induit Saul David vestimentis suis et imposuit galeam aeream super caput eius et vestivit eum lorica.
사울은 자기 군복을 다윗에게 입힌 다음, 머리에는 청동 투구를 씌워 주고 몸에는 갑옷을 입혔다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 17장38)
Praeparavit quoque eis Ozias, id est cuncto exercitui, clipeos et hastas et galeas et loricas arcusque et fundas ad iaciendos lapides.
우찌야는 전군에 작은 방패와 창과 투구와 갑옷과 활과 팔맷돌들을 마련해 주었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 26장14)
Stringit caudam suam quasi cedrum, nervi femorum eius perplexi sunt.
꼬리는 삼나무처럼 쭉 뻗고 허벅지의 힘줄들은 얽혀 있으며 (불가타 성경, 욥기, 40장17)
Strinxerunt in compedibus pedes eius in ferrum intravit collum eius,
사람들이 족쇄를 그의 발에 채우고 쇠사슬을 그의 목에 감았다. (불가타 성경, 시편, 105장18)
induet pro thorace iustitiam et accipiet pro galea iudicium non fictum;
또 정의를 가슴받이로 두르시고 어김없는 공정을 투구로 쓰시며 (불가타 성경, 지혜서, 5장18)
Indutus est iustitia ut lorica, et galea salutis in capite eius; indutus est vestimentis ultionis et operuit se zelo quasi pallio.
그분께서는 정의를 갑옷처럼 입으시고 구원의 투구를 머리에 쓰셨다. 응보의 옷을 입으시고 열정을 겉옷처럼 두르셨다. (불가타 성경, 이사야서, 59장17)
Iungite equos et ascendite, equites; state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.
말에 마구를 달고 군마에 올라타라. 투구를 쓰고 전열을 갖추며 창을 닦고 갑옷을 입어라. (불가타 성경, 예레미야서, 46장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION