라틴어 문장 검색

Occurrit matrona potens, quae molle Calenum porrectura viro miscet sitiente rubetam instituitque rudes melior Lucusta propinquas per famam et populum nigros efferre maritos, aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum, si vis esse aliquid;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I22)
occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae mane, Clytaemestram nullus non vicus habebit, hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem insulsam et fatuam dextra laevaque tenebat, at nunc res agitur tenui pulmone rubetae;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI321)
Quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur, Quod stridunt ululantque ferae, quod sibilat anguis, Exprimit, et planctus illisae cautibus undae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:30)
inportunaeque volucres in alienum tempus ruentes, ut striges aut bubones, nocte gaudentes, per diem possent videri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4701)
Quae striges comederunt nervos tuos, aut quod purgamentum nocte calcasti in trivio aut cadaver?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:1)
ille domum glandes excussaque mora rubetis portat et arsuris arida ligna focis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권349)
carpere dicuntur lactentia viscera rostris et plenum poto sanguine guttur habent, est illis strigibus nomen;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권94)
contentique cibis nullo cogente creatis arbuteos fetus montanaque fraga legebant cornaque et in duris haerentia mora rubetis et quae deciderant patula Iovis arbore glandes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 15:8)
hic vultur, illic luctifer bubo gemit omenque triste resonat infaustae strigis.
(세네카, Hercules Furens 10:17)
Mortifera carpit gramina ac serpentium saniem exprimit miscetque et obscenas aves maestique cor bubonis et raucae strigis exsecta vivae viscera, haec scelerum artifex discreta ponit;
(세네카, 메데아 11:22)
Alie autem strige dixerunt:
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 6. Reginae secunda historia: Striga + Fons 1:31)
Deus, libera me de manu istius strige, ut non sim sub eius potestate.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 6. Reginae secunda historia: Striga + Fons 1:51)
Quidam homo fuit qui erat socius strige.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 17. Sexti sapientis secunda historia: Nomina 1:1)
illum turgentis sanie portenta rubetae et lecta exsuctis anguibus ossa trahunt, et strigis inventae per busta iacentia plumae, cinctaque funesto lanea vitta toro.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 618)
consuluitque striges nostro de sanguine, et in me hippomanes fetae semina legit equae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 57)

SEARCH

MENU NAVIGATION