라틴어 문장 검색

"cum vero umentibus alis incubuit piceaque haud umquam densior umbra castra subit, errare oculi resolutaque colla, et medio adfatu verba imperfecta relinqui, mox et fulgentes clipeos et saeva remittunt pila manu, lassique cadunt in pectora voltus, et iam cuncta silent:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권54)
Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones suas.
그 모든 여정 중에 이스라엘의 온 집안이 보는 앞에서, 낮에는 주님의 구름이 성막 위에 있고, 밤에는 불이 그 구름 가운데에 자리를 잡았다. (불가타 성경, 탈출기, 40장38)
Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem, non sumes eam de filiis,
너희가 길을 가다가 나무에서건 땅에서건 어린 새나 알이 있는 둥지를 보았을 때, 어미 새가 어린 새나 알을 품고 있거든, 새끼들과 함께 어미 새까지 잡아서는 안 된다. (불가타 성경, 신명기, 22장6)
Nonne Achan filius Zarae praeteriit mandatum Domini de anathemate, et super omnem coetum Israel ira Domini incubuit? Et ille erat unus homo; atque utinam solus perisset in scelere suo! ".
제라의 자손 아칸이 완전 봉헌물과 관련하여 죄를 지어서, 온 이스라엘 공동체 위에 진노가 내리지 않았소? 그의 죄 때문에 목숨을 잃은 것이 어디 그 한 사람뿐이었소?’” (불가타 성경, 여호수아기, 22장20)
Et ascendit et incubuit super puerum posuitque os suum super os eius et oculos suos super oculos eius et manus suas super manus eius et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri.
침상에 올라가 자기 입을 아이의 입에, 자기 눈을 아이의 눈에, 자기 손을 아이의 손에 맞추고 그 위에 엎드렸다. 이렇게 아이 위에 몸을 수그리고 있자, 아이의 몸이 따뜻해지기 시작하였다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 4장34)
At ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et ascendit et incubuit super eum, et sternutavit puer septies aperuitque oculos.
엘리사는 내려와서 집 안을 이곳저곳 한 번씩 걷더니, 다시 침상에 올라가 아이 위에 몸을 수그렸다. 그러자 아이가 재채기를 일곱 번 하고는 눈을 떴다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 4장35)
An speras in baculo arundineo atque confracto, Aegypto, super quem, si incubuerit homo, comminutus ingreditur manum eius et perforabit eam? Sic est pharao rex Aegypti omnibus, qui confidunt in eo.
지금 너는 저 부러진 갈대 지팡이에 지나지 않는 이집트를 믿는다마는, 그것에 기대는 사람마다 손바닥만 찔리게 된다. 이집트 임금 파라오는 자기를 믿는 모든 자에게 바로 그러하다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 18장21)
et dixit: " Benedictio tibi sit, fili, boni et optimi patris fili. O infelicitas malorum, quia excaecatus est vir iustus et faciens eleemosynas! ". Et incubuit lacrimans super collum Thobiae filii fratris sui.
그러면서 그에게 말하였다. “얘야, 너에게 복이 내리기를 빈다. 네 아버지는 훌륭하고 선하신 분이다. 그렇게 의롭고 자선을 많이 하는 이가 눈이 멀다니, 정말 끔찍한 불행이로구나!” 그러고 나서 자기 친족 토비야의 목을 껴안고 울었다. (불가타 성경, 토빗기, 7장7)
Si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me,
남종과 여종이 내게 불평할 때 내가 만일 그들의 권리를 무시하였다면 (불가타 성경, 욥기, 31장13)
Laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos.
그들이 떠나갈 때 이집트가 기뻐하였으니 그들에 대한 두려움이 저들을 엄습한 까닭이다. (불가타 성경, 시편, 105장38)
Subiit autem in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis.
예수님께서는 산에 오르시어 제자들과 함께 그곳에 앉으셨다. (불가타 성경, 요한 복음서, 6장3)
Cum descendisset autem Paulus, incubuit super eum et complexus dixit: " Nolite turbari, anima enim ipsius in eo est! ".
바오로가 내려가 에우티코스에게 엎드려 그를 끌어안고, “걱정하지들 마십시오. 살았습니다.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 사도행전, 20장10)
diū terram quaerunt ubi novam Trōiam condere possunt; multōs labōrēs, multa perīcula subeunt; saepe dēspērat Aenēās.
그들은 새로운 트로이를 세울 수 있는 땅을 오랫동안 찾는다; 그들은 많은 역경과 많은 위험을 겪는다; 종종 Aeneas는 절망한다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Polyphemus2)
incubvit incubare dicuntur proprie hi qui dormiunt ad accipienda responsa:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 881)
Josephus duos libros scribit contra Apionem Alexandrinum, et tanta saecularium profert testimonia, ut mihi miraculum subeat, quomodo vir Hebraeus ab infantia sacris litteris eruditus, cunctam Graecorum bibliothecam evolverit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION