라틴어 문장 검색

Partes duae tertiaeet una quarta pedes viginti sex milia et quadringentos, hoc est deunx, in quo sunt seripula CCLXIV.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 12:3)
Isdem diebus in numerum patriciorum adscivit Caesar vetustissimum quemque e senatu aut quibus clari parentes fuerant, paucis iam reliquis familiarum, quas Romulus maiorum et L. Brutus minorum gentium appellaverant, exhaustis etiam quas dictator Caesar lege Cassia et princeps Augustus lege Saenia sublegere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 25장3)
unciolam Proculeius habet, sed Gillo deuncem, partes quisque suas ad mensuram inguinis heres, accipiat sane mercedem sanguinis, et sic palleat ut nudis pressit qui calcibus anguem aut Lugudunensem rhetor dicturus ad aram.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I12)
Misceri sibi protinus deunces, Sed crebros iubet.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXVIII5)
Nec cenat prius aut recumbit ante, Quam septem vomuit meros deunces;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXVII3)
Poto ego sextantes, tu potas, Cinna, deunces:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXVII1)
alibi vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 793)
nam 'sublegi' est furatus sum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 213)
Plautus in Milite "quae etiam nostrum hunc sermonem sublegerat".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 215)
"ut nummi, quos hic quincunce modesto nutrieras, peragant avidos sudore deunces?"
(페르시우스, 풍자, satire 593)
vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper, cum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS15)
his ut sublatis puer alte cinctus acernam gausape purpureo mensam pertersit et alter sublegit quodcumque iaceret inutile quodque posset cenantis offendere, ut Attica virgo cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit.8)
et ita in demortuorum locum sublecturum ut ordo ordini, non homo homini praelatus videretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 296:2)
ut sublecto?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2192)
Hic cum era est, clam nostrum hunc sermonem sublegerunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2254)

SEARCH

MENU NAVIGATION